F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX III. 325
religionis potestativum, et magos etiam atque etiam in sua supersti-
tione confirmabunt. Quaecumque igitur sit interna christianorum in-
tentio, nefas prorsus est illos per nomen Deocce iurare.
S. C. S. Officii 25 Febr. 1773 - Vic. Ap. Tunk. Orient.
Dubia quoad ritus adhibitos circa feretrum.
1. An liceat christianis Tunkini prosternere se ad imaginem crucifixi
ad latus feretri, vel supra feretrum, vel in manibus defuncti collocatam,
exclusa omni re superstitionem redolente?
2. An liceat, addita protestatione publica ab omnibus adstantibus
intellecta, qua declaratur nec feretrum sed crucem coli, Christoque
pro defuncti anima hoc obseqium exhiberi?
3. An christiani possint salutare missionarium vel sedentem in
suppedaneo feretri, vel ad latus illius, vel etiam feretrum circumeun-
tem, thus eidem incendendo. Mos in hac Missione est christianis et
missionariis, defunctorum preces eo in loco dicere in quo est feretrum ;
4jum vero interdum ibi etiam primum aliquid superstitiosi fuit, edixi ego ut, quoties deinceps hoc fieret, non domi sed in ecclesia preces
dumtaxat funderentur. Hanc ob agendi rationem nimiae severitatis
insimularunt me quamplures; nihilominus ab ea sententia recedere
aequum non habui ne inter actus christianos et superstitiosos aliqua
videatur connexio.
R. Sacra Congregatio generalis s. Officii habita coram Clemente XIV,
decrevit respondendum esse ad omnia dubia : Non licere, et addidit :
transmittatur Vicario Apostolico et omnibus Praefectis eiusdem Regni
instructio anni 1753.
S. C. S. Officii IO April. 1777. - Vic. Ap. Sutchuen.
Dubia quoad nonnullas prostrationes erga defunctos.
1. Num liceat prostrationes sinicas, vulgo Koteou, tanquam purae
•civilis observantiae signa erga progenitores defunctos, ullo aliquo in casu,
gravium nempe iaimicitiarum vel persecutionis, permittere, non obstante
prohibitione Sedis Apostolicae.
2. Cum difficile admodum sit christianos avertere a prostrationum
praxi, an probandum sit missionariorum quorundam consilium, ut ante
omnes orationes et caeremonias defunctus sepeliatur, nec nisi illo terrae