F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
326 APPENDIX III.
demandato, fiant preces cum luminaribus et aliis caeremoniis, quae
nullam cum gentilibus uniformitatem habent, aut superstitionis speciem
habere videntur.
3. An opportunum sit prohibere usum thuris et cereorum in exequiis
defunctorum, preces quoque flexis genibus ad mortuorum sepulchra;
ex iis quippe ritibus uniformitatem habentibus cum caeremoniis genti-
lium , et christiani parum tuti in fide facile revocantur ad pristinos
errores, et infideles scandalizantur, putantes, christianos eumdem, quem
ipsi, cultum defunctis praebere?
R. Ad 1. Mirata est plurimum Sanctitas Sua, post editas a Romanis
Pontificibus praedecessoribus suis Clemente XI et Benedicto XIV novis-
simas Constitutiones postque Inductionem anno 1753 ab hac S. Con-
gregatione de Propag. Fide Orientali primum Tunkinensi Vicario Apo-
stolico datam ad alias deinde Missiones extensam, qua cultus civilis
defunctorum, quos intra limites contineatur, exprimitur, sinicas rursus
prostrationes obtendi tamquam civilem et politicum dumtaxat cultum
prae se ferentes , cum ex praefatis Constitutionibus, praedictaque
Instructione, liquido constet prostrationes hasce a superstitione liberari
nullatenus posse, quamlibet etiam gerant mentem, vel protestationem
edant earum actores, aut a re quavis alia superstitionem olente easdem
separent; sunt enim de se illicitae et superstitiosae, neque ideo malae
quia prohibitae, sed prohibitae quia malae. Confidit nihilominus Sanctitas
Sua nullam in posterum super his prostrationibus motum iri quaestionem,
et, intrinseca earum pravitate inspecta, cunctos in Sinarum Imperio r aliisque finitimis Regnis et provinciis, evangélicos operarios non modo
in eumdem sensum, pro suo religionis studio ac puritate, suaque huic
Sanctae Sedi debita reverentia, uniformiter consensuros, sed omnem prae-
terea operam daturos, ut opinio mere civilis obsequii in hac caeremonia
quomodolibet implenda a suis quoque neophytis penitus eliminetur ,
eiusque praxis omnino arceatur, qualiscumque fuerit casus.
Ad 2, Improbavit Sanctitas Sua huiusmodi consilium; et sacras
caeremonias ac ritus, quibus catholica Mater Ecclesia saluberrime utitur
in filiorum suorum exequi is , sedulo servari praecipiens, mandavit
consueta suffragia et Missam, praesente quantum fieri potest corpore
defuncti, celebrari , antequam sepulturae traditur. Quod si casus ali-
quando occurrat ut, retento super humum cadavere, certo praevideat
missionarius futurum prostrationum periculum, nec illud valeat possi-
bili quovis conatu praecavere, tum dumtaxat ante omnes orationes et
quarumcumque caeremonias defunctum sepeliri benigne indulget San-
ctitas Sua. Potius est enim ut laudabilis aliqua consuetudo quandoque