REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Praemissa una distinctione voluntatis in nudam potentiam, in actum, et actus signum ; et altera, ipsius actus in velle et nolle simplex, eflicax et remissum ; resolvit Deum nullo actu positivo velle malum culpae ; et addit Dei voluntatem efficacem semper impleri, non tamen illam quae dicitur simplicis complacentiae.
Respondeo ad primam quaestionem, distinguendo de voluntate in Deo ; accipitur enim voluntas in Deo pro potentia nuda ; aliquando vero accipitur pro actu voluntatis, et sic frequenter accipitur in Scriptura sacra ; aliquando vero accipitur pro actus voluntatis signo. Primo modo voluntas remanet indivisa, scilicet ut accipitur pro potentia. Secundo.modo accepta, scilicet pro actu, subdistinguitur. Nam actus voluntatis divinae habet perfectionem omnium actuum voluntatis creatae ; actus autem voluntatis creatae, ut patet in nobis, distinguitur per velle et nolle;velle autem uno modo accipitur pro actu simplici voluntatis, quo quis vult aliquid simplici complacentia, non tamen movet ad consequendum illud, sicut aliquis desperans de sanitate, vult quidem sanitatem, et habet simplicem complacentiam respectu sanitatis ; quia tamen desperat de ea, non laborat ad consequendum eam. Aliud est velle efficax, quo quis non solum vult aliquid, sed movet ad obtinendum volitum ; et illud velle est duplex, quoddam intensum, ut cum aliquis perfecte vult aliquid, movet perfecte ad illud consequendum. Aliud est velle remissum, ut cum aliquis vult aliquid, non tamen operatur, quantum potest ad illud consequendum, sicut si vellem aliquid portare, quod bene possem, non tamen volo portare, nisi alio mecum concurrente ad portandum ; et sicut distinctum est de velle, ita potest distingui de nolle, quod quoddam est intensum, et quoddam remissum. Ad propositum dico, quod in Deo est velle complacentiae simplicis respectu possibilis, et sequitur intellectionem simplicium ; efficax vero non est in Deo, nisi respectu eorum, quae vult fieri ; non autem vult fieri nisi ea quae imitantur ipsum ; mala autem non imitantur ipsum ; ergo non vult mala fieri. Si igitur non vult mala fieri ista prima volitione, igitur nulla aliarum, quia illa praesupponunt istam. Et per hoc etiam patet magis responsio ad quaestionem praecedentem, quod voluntas Dei efficax semper impleatur, licet non volitio ejus simplicis complacentiae, quia per illam non determinatur ad producendum aliquid, sed sequitur solum simplicem apprehensionem.
Ad primam rationem, quod aliquid esse ad decorem universi potest intelligi dupliciter, vel directe, vel occasionaliter ; quidquid autem directe facit ad decorem universi, Deus vult quod est de se bonum ; malum vero solum facit occasionaliter ad decorem universi ; et hoc probat Augustinus, quia meliora bona eliciuntur ex malis, ideo permittit ea fieri.
Ad secundum, nego consequentiam, multae enim sunt contradictiones ; ad quas voluntas Dei est neutra, sicut in omnibus illis, in quibus affirmativa est de malo, et negativa de bono. Unde nec vult, nec non vult, et hoc non solum est respectu malorum, sed etiam respectu bonorum quae non fient ; de illis enim non habet actum voluntatis, et licet nec velit, nec nolit ea esse, nec tamen sequitur quod intellectus sit neuter, imo determinate apprehendit alteram partem contradictionis.