REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolutionem quaestionis remittit ad scriptum Oxonienae bic. Deinde addit tria signa volitionis et nolitionis efficacis ac remissae, de quibus agit Doctor in 2. Oxon. d. 6. q. 2. et 7. et in 3. d. 30. et mox subjungit Deum permittere mala per hoc quod non velit illa, nec nolit. Permissio itaque Dei est medium inter velle et nolle malum.
Responsionem ad secundam quaestionem quaere alibi, quod signum efficacis voluntatis et intensae, si immediate ab ipsa fiat, est impletio voliti ; si vero per alium fit, est praeceptum, et mandatum ; signum vero volitionisefficacis, sed remissae, est consilium vel admonitio ; et sic sunt tria signa positiva voluntatis efficacis. Similiter ex parte nolitionis si sit efficax et per se ipsam, signum est destitutio, vel obduratio ; si vero fit per alterum, et est intensa, est prohibitio ; si vero est remissa, signum ejus est dissuasio, et potest dici permissio ; et haec non est idem quod licentia. Permissio igitur potest dici signum volitionis remissae in Deo ; sed hoc non est intelligendum quod in se sit actus remissus, sed respectu objecti, aliter nunquam aliquid fieret a causa secunda, nisi Deus haberet velle remissum respectu effectus, quia si ejus velle esset efficax immediate respectu effectus, prius poneret effectum in esse, quam causa secunda ageret; sed non est probabile quod permissio sit talis volitio in
Deo, quia non permittitur aliquid fieri, nisi quod scitur fieri ; sed qui scit aliquid fieri, quod nolit fieri, tristatur. Ideo dico aliter, quod permissio est signum nolitionis divinae, non quidem signum actus recti, sed reflexi, quo vult se non velle illud, vel non nolle illud quod fit, ut patet alibi.
Per hoc patet responsio ad rationes. Ad primam, concedo quod permittit volens, sed non volens malum, sed volens ut est actus reflexus super illos duos actus, non super objectum, quia permittere de se nullus actus est, sed medium inter velle et nolle ; illud enim Deus permittit fieri, quod non vult, nec nolit fieri.