F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
332 PARISIEN.
ciali loci Charenton, dioecesis parisiensis, intra cuius limites sponsus eo temporis commorabatur.
Attamen infausto sidere huiusmodi connubium concilia- tum fuisse subsequens monstravit eventus. Vir enim, si mulierem audiamus, cum aere alieno esset oppressus, prae- ter sat pinguem promissam sponsae dotem, nihil aliud appe- tebat. Quidquid sit, hoc certum, quod iam a prima contu- bernii die, discordia, contentiones, iurgia inter neo-coniuges ac parentes irrepserunt ; eoque progressa sunt, ut post octo dies cohabitatio interrupta fuerit ac vir lares paternos repe- tierit.
Uterque autem coniux sub iuramenti sanctitate matrimo- nium haud consummatum fuisse contendit, licet, ait Aemilius, ter frustra ob indebitam sponsae physicam constitutionem rei uxoriae operam dederit, quod tamen cum Rachelis attestatio- nibus pugnat, affirmantis virum maritalia obsequia praestare semper renuisse.
Adivit deinde mulier civile tribunal ac primum senten- tiam separationis, postea vero die 13 Aprilis 1892 etiam divortium impetravit.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a .
VOTUM CANONISTAE. Anno 1894, mense Augusti, die ve- ro 5, in paroecia vulgo Charenton, diócesis parisiensis, matrimonium contraxerunt, per verba de praesenti, Rachel Solange Olaireville et Abel Gaucher ; at, infesto numine factum est, ut ab ipsa prima matrimonii die, talia incoepe- rint inter coniuges iurgia et contentiones, ut vita commu- nis evaserit omnino impossibilis. Quapropter una tantum a matrimonio transacta hebdomada, vir fuit e mulieris tecto expulsus, non amplius cum ipsa permansurus.
Aegre id tulit vir, qui pluries coniugalem domum repe- tere satagens, saltem ut mulierem alloqueretur, toties se reiectum vidit contumeliis, verbisque minacibus. Res eo usque pervenerunt, ut vir tandem furore correptus, paratis in iti- nere insidiis mulierem obviam venientem, non amplius ver-