F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 333
bis, sed baculo et verberationibus fuerit allocutus. Tantum crimen, repetitis vicibus, ad laicum iudicem delatum fuit, qui, perpensis adiunctis, duplicem, diversis temporibus, pro muliere sententiam dixit, separationis scilicet et divortii. Qua postrema obtenta sententia, mulier ecclesiasticum tri- bunal adivit, ut, prolatis super non consummatione argumen- tis, dispensationem sibi indulgendam peteret a matrimonio rato et non consummato.
Agitur itaque de matrimonio dissolvendo, quod fuit va- lide et legitime contractum : agitur de ea dispensatione, quam Summus Pontifex, ex plenitudine suae potestatis non concedit, nisi argumenta meridiana luce clariora demonstrent et revera factum consummationis non adfuisse et causas adesse ad dispensandum gravissimas.
Et in themate quidem, causas adesse ad dispensandum gravissimas, nemo certe inficias iverit ; at pariter adesse argumenta meridiana luce clariora ad factum consummatio- nis excludendum, hoc certius multi denegabunt. Fateor talia enim hinc haberi, et talia inde deficere, quae non rem luce illustrare, sed tenebras potius obducere videntur. Et inde, obscuritas quod argumentum anatomicum virginalis inte- gritatis penitus deficiat ; inde obscuritas quod periti me- dici coniugalem amplexum pro una vel altera vice non ex- cludant, inconsummationemque probabili tantum argumento demonstrent ; inde obscuritas quod vir et mulier in omnibus non secum ipsi conveniant, et quidem quoad ea, quae prin- cipaliora videri possent ; inde obscuritas, quod testes pro viro ita factum consummationis excludant, ut dubium ingenerent de eorum veracitate ; eo vel magis, quod pro illa asserenda neque unum argumentum in toto processu reperiatur.
Equidem haec mihi adeo gravia visa sunt, ut initio anceps haeserim, circa factum consummationis vel admittendum, vel denegandum ; et me oportuit integrum processus iterum iterumque revolvere, ut verba possem, circumstantias et adiuncta perpendere. Quibus ut par erat, ex bona fide et attente consideratis, in eam tandem pesuasionem deveni,