F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
334 PARISIEN.
quod revera matrimonium, de quo in themate, ob viri renuen- tiam, nullimode fuerit consummatum, et quod copula nulla, aut maritalis amplexus quomodocumque intercesserit.
Hoc autem ut demonstrem, sinite, iudices, ut initio ad trutinam revocem argumentum, quod ex corporali mulieris inspectione deducitur, et quidem quoad factum et quoad ius. Ad factum quod spectat, duo sunt in themate animadver- sione digna, scilicet 1. mulierem post separationem a viro, ob quamdam infirmitatem, coactam fuisse pati, in genita- libus organis, introductionem cuiusdam instrumenti, quod Pessum vocatur: 2. hanc introductionem, licet per annum perduraverit, peractam tamen fuisse absque ulla hymeneae pelliculae laceratione.
Et haec quidem quoad factum. Quod vero ad ius spectat, oro, iudices, ut in illo discutiendo parum immorari sinatis. Probe enim nostis, quoad hanc rem, peritos medicos et ca- nonistas in duas classes dividi, quorum alii absolute tenent, ex inspecto corpore mulieris, et reperta integritate cum ab- sentia caruncularum myrtiformium, infallibile exurgere ar- gumentum non sequutae consummationis. Ita loquitur Zac-, chia quaest, medie, legal, lib. 4 tit. 2 quaest. 1 n. 8 cum aliis multis sive medicis, sive canonistis, quos allegat cl. Pallottini, ad verbum - Dispensatio - § XII n. 119. Alii e contra probationem desumptam ex inspectione corporis mu- lieris fallacem omnino esse docent, asseruntque virginitatis signa dubia omnino esse et incerta, virginitatemque ipsam habendam esse uti ens potius morale, quam physicum ; eo vel magis quod hymenea membrana, ab instabili natura, nonnullis feminis concedi et nonnullis denegari, ipsi iam observaverint Scuring. in sua Spennatologià cap. 10 et Van- net in suo opere de la génération par. 2 art. 2. Ita sentiunt Henriquez in summ. Theol, moral, lib. 2 de matrimon. cap. 15 n. 3, Sánchez de matrim, lib. 2 disp. 2 n. 2 ei Filippi Manuale di Medie, legale Part. III pag. 665, cum quodam Léxico, inscripto Manuel complet de Médecine légale pag. 90.
Pro prima sententia acriter pugnant antiquiores tum