F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 335
medici, tum canonistae, et concordat constans iurisprudentia. Alteram sequuntur cum S. Thoma (1) recentiores fere omnes periti medici (2), ex canonistis plurimi, et concordat S. Ray- mundus de Pennafort, ss. canonibus innixum, dum ait: propter quod elicit canon, quod manus ohstetricum et oculus saepe fallitur.
Scio, postremam hanc sententiam non esse clausis admit- tendam ; praesertim cum non desint, etiam inter recentiores, qui vel rem omnino denegent cum dno Roubaud (3), vel tene- ant cum ci. Pasquali (4) hoc in casu matrimonium ut con- summatum haud haberi posse : quod quidem et ergo in qua- dam Romana dispensationis supet rato et non consummato, sustinui (5).
At saltem denegandum non est quod hymenea membra- na possit integra permanere etiamsi copula, repetitis vicibus, habita fuerit. Narrant enim medici ipsas Meretrices quando- que cum hymene incorrupto repertas fuisse (6) ; cum ment-
ii) Quod lib. VI q. X, a. 1 ubi possibilitatem conceptionis admittit, illaesa
manente virginitate, seu physica integritate.
(2) Citari possent dd. Longet, Coste, Rubin, Liégeois, Vallisnieri, Fleury, Buffon, et principaliora Medicinae Léxica. Sed sufficiat pro omnibus unus dominus Capellmann, qui in sua Medicina Pastorali, pag. 140, docet quod potest foecunda viri seminatio sua penetratione fieri ideoque sine hymenis laceratone, et quin myr- tiformes carunculae efformentur.
(3) Traite de 1'impuissance... 3 edit. (1876) pag. 44 et 629. (4) Haec me docuit cl. Obstetriciae Professor, dum, pro quadam causa, hac
super re, illum consulendum putavi. Gravissima est haec quaestio, utpote quae mo- ralem doctrinam afficit de impotentia, de onanismo coniugali, deque matrimonii consummatione. EI dolendum quod recentiores quidam Moralistae doctrinam am- plectentes de possibilitate foecundationis, manente corporali mulieris integritate, eo usque pervenerint, ut potentem dicant arctam mulierem, potentem et virum qui penetrare non valeat, dummodo ex suscepto vel in os vaginae, vel etiam in ma- xime exteriores partes virili semine, foecundatio consequatur. Si hoc verum esset, ceteris praetermissis, dicendum foret matrimonium consummari etiam per foecun- dationem artificialem.
(5) Foecundatio mulieris, et consummatio matrimonii, quidquid in contrarium sentiant nonnulli Moralistae, duae quaestiones sunt valde inter se, etiam physice diversae. Optandum autem foret, ut quis eas funditus evolvendas assumeret, prae- sertim post receptam hodie Medicorum doctrinam de possibilitate foecundationis, absque virilis membri penetratione. Si antiquiores Medici irridendum putarunt S. Thomam, recentiores, etsi forsan nesciant, cum illo conveniunt
(6) Gaspard, Tract. De Matrim, v. II, num. 1065 pag. 230.