F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
338 PARISIEN.
Nec praetereunda alia difficultas, quae inde enascitur, ex eo quod vir et mulier in patentes incidat contradictiones, dum unus maritalem copulam, licet inefficacem, habitam fuisse affirmat, et altera negat. Video quanti haec facienda sit; cum talis contradictio ipsam principalioris facti substantiam vel certe substantialem modificationem afficiat. Inde enim pendet, maxima ex parte, resolutio dubii circa speciales illas conditiones, quas reperiri in genitalibus mulieris nos medici docuerunt, nam si reapse copula habita fuit, huic certe erunt conditiones illae adscribendae ; si vero copula nulla intercessit, certum erit unicam illarum conditionum causam pessi intro- ductionem fuisse. Valde igitur interest, ut difficultas haec sine mora solvatur.
Iam vero, praemisso quod mulierem inter et virum nulla detur contradictio quoad facti substantiam, cum uterque ma- trimonium haud consummatum fuisse incunctanter affirmet ; dicam statim quod in reliquis omnibus, ubi adest contradictio, sit mulieri omnis fides adhibenda, et deneganda viro. Acta enim Processus perlegenti illico patebit mulierem sibi semper cohaerentem fuisse, ita ut quae dixerit in principio suae de- positionis, eadem affirmaverit in medio, iisdemque concluserit. At contra vir in una eademque depositione talia congerit, quae nulla possunt ratione sustineri, et quorum est patens repugnantia et contradictio.
Et sane initio asserit quod, prima nuptiarum nocte, mu- lier, ob iurgia, quae iam incoeperant, debitum reddere recu- savit (1). Deinde, enarratis quae acciderunt primis tribus matrimonii diebus, sibi sententiam stetisse docet mulierem e parentum domo subducere, ut probaret an in eiusdem ani- mum parentes influèrent. Post haec, factorum enarrationem prosequitur usque ad octavum vel nonum a matrimonio diem, et discordiarum enucleatis causis, fatetur se inde vel maxi-
consummationem matrimonii ex ipsis medicorum depositionibus, saltem morali evi- dentia, inferendam assumam.
(1) « Je réussis à la calmer, mais sans pouvoir obtenir la consommation du mariage ».