F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 339
mo dolore affici, quod matrimonii consummationem obtinere non potuerit : quam rem sibi omnino inexplicabilem affirmat. Haec autem omnia penitus oblitus, iudici interroganti respon- dit, ipsum perdurantibus octo illis diebus, quibus cum sua muliere permansit, singulis noctibus debitum petiisse, mu- lierem semper se facilem praebuisse, et quidem sufficienter ad consummationem obtinendam, licet de facto obtineri nequi- verit. Cuius rei causam attribuit vel difficultati i l l i , quae generatim primos amplexus consociatur, vel timiditati, vel etiam vitio voluntatis ex parte mulieris. Denique, sua exposita •opinione circa physicam geni talium mulieris conformationem, ooncludit affirmando quod fuit semper et constanter a muliere reiectus, quoties ad maritalem amplexum accedere voluit.
Quis haec, sapientissimi iudices, quis haec ad concordiam adducere valebit? Eadem est mulier, quae maritali congres- sui se facilem praebet, et virum maritalem amplexum poten- tem constanter repellit ! Eadem est mulier, quae primis octo matrimonii diebus, viro in copulam consensit, et nono adve- niente, adhuc viro petenti inexplicabiliter resistebat ! Eadem est mulier, quae amplexum admittit, saltem quantum satis ad consummationem obtinendam , et est exteriori vitio ad consummandum impotens (1). Et viro, qui talia garrit, eritne fides adhibenda, dum ipse destruit quae ipse molitur?
Nec satis, constat enim ex Actis, quod quemadmodum testes pro muliere, in iisdem ac mulier asserendis conveniunt; sic e contrario testes pro viro in tales labuntur contradictiones, ut neque inter se, neque cum viro ipso cohaereant. Sic, ut unum vel alterum proferam exemplum, asserit vir quod mulier, prima nuptiarum nocte, debitum reddere recusavit ; et tamen Frater eius, testis Eugenius nos docet quod mulier NUMQUAM reiecit virum, et debitum petita ultro reddere non renuit. Asserit vir quod mulier corporali laborabat vitio, quo consummatio impe- diebatur; et tamen dnus Morin, testis a viro productus affirmat,
(i) De anormali mulieris conformatione ita loquitur vir: « Le défaut de con- formation consisterait dans ce qu'on appelle barrée, ce qui serait un développement trop grand des os du bassin, et nécessiterait une opération».