F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
340 PARISIEN.
quod interrogatus vir an vitio aliquo laboraret mulier, respon- dit se id prorsus nescire. Asserit vir quod mulier primis octo matrimonii diebus libentissime ad amplexus accessit ; et ta- men idem d. Morin respondet, se audivisse virum dicentem quod numquam ad mulierem accesserat, et quod mulier NUM- QUAM illum ad amplexum admiserat. Imo alius testis pro viro, d. Cottin adiungit, quod vir non adhuc a muliere separatus pluries asseruit se vitam ducere cum muliere, ac si mulie- rem non haberet. Et demum dnus Picot pariter deponit, di- ctum fuisse a viro, quod ipse relationes intimas nullas habuit cum muliere, idque ob obstinatam mulieris voluntatem in de- neganda consummatione. Vere portentosa mulier, quae uno eodemque actu, debitum recusat et ad amplexum accedit ! agnoscitur ut impotens, et nescitur an impotentia laboret ! ut facilis exhibetur ad viro satisfaciendum, et est pertinax in obsistendo viri petitionibus! Haec, haec vir, haec testes simul componant, si contra mulierem hisce uti praesumunt.
Memini, me dixisse quod testes pro viro ita loquantur, ut propriam veracitatem in dubitationem adducant. At hoc nedum mulieri non obstat, sed favet potius. Inde enim cohaerentes mulieris, eiusque testium depositiones firmantur et clarescunt, quod illas testes pro viro, et vir ipse vellent mendaciis et con- tradictionibus infirmare. Et mendacium certe reperiri debet in illis depositionibus, in quibus mulierem uno eodemque tempore, debitum viro reddere voluisse simul et noluisse perhibetur; uno eodemque actu se facilem et difficilem praebuisse affirma- tur ; semper et numquam viro petenti consensisse asseritur.
Dicat vir, dicant Mater eius, eiusque Frater, dicant nonnulli testes apud ecclesiasticum, vel civile Tribunal, matrimonium haud consummatum fuisse ob infirmitatem, ob impotentiam, ob vitium conformationis ex parte mulieris! Ast omnibus re- spondet peritus medicus, d. Bucquoy, asserens quod peractum a se corporale mulieris examen iii tuto posuit optimam eiusdem genitalium partium conformationem, quoad orga- na exteriora. Et ne putaretur vitium adesse in partibus in- terioribus, illas ita describit, ut evidentissime pateat nullam