F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 341
inde ad consummationem difficultatem exoriri potuisse; non quidem ex parte hymenis, qui parvus et flaccidus perhibetur, non ex parte labiorum eiusdem,. quae flexibilia asseruntur, non demum ob aliquam duritiem, quae nulla esse affirmatur. Unde ergo, unde illa, quae oggeritur a viro, consummandi difficultas? Admitto cum perito medico, ob passam a muliere pessi introductionem, nullum posse ex genitalibus eiusdem argumentum deduci ad factum consummationis vel probandum vel denegandum. At, quaeso, quomodo peritus medicus fa- ctum consummationis non excludere potuisset si infirmitatem, si impotentiam, si vitium conformationis invenisset?
Solutis igitur et reiectis difficultatibus, quae possent ex ipsis Actis depromi, et quas forte adducet Vinculi Defensor, tempus est, ut ad directas probationes deveniam. Quod qui- dem duplici demonstratione praestabo, inferens ex iure quod hisce in causis, sufficiat moralis certitudo de non sequuta consummatione, ad hoc ut dispensatio concedi possit super rato et non consummato ; et ex facto deducens quod omnia in casu concurrant, quae ad hanc moralem certitudinem consti- tuendam requiruntur.
Et primo quidem moralem certitudinem non sequutae consummationis sufficere ad dispensationem concedendam, directe et explicite probat cl. Pallottini (1) Doctorum aucto- ritate, et plurimis adductis SS. Congregationum resolutioni- bus. Inter quas illae eminent, quae probant S. Poenitentia- riam solere aliquando concedere, in foro etiam poenitentiali, dispensationes super non consummato matrimonio,'absque ullo processu, et habita solum iurata partium depositione: quae depositio moralem certitudinem evidenter non excedit.
Equidem si sermo esset de integra probatione, haec ex Cap. Proposuisti 4. De proh. ex tribus resultare debet, nempe ex iurata partium depositione, ex inspectione mulieris, et ex testimonio, quod vocant, septimae manus ( 2 ) . Ast haec
(1) Ad verbum - Dispensatio - § XII, n. 177. (2) De triennali experimento non loquor, cum constet iam ab Aula re-
cessisse.