F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
344 PARISIEN.
posse repetitis pessi introductionibus, non ego profanus, sed plu- ries a me laudatus cl. Professor Pasquali hoc asseruit cum a me hanc super re consultus fuisset : 2° quod vero de facto hisce in- troductionibus sint adscribendae, ipsi implicite fatentur periti medici, dum asserunt reperiri in muliere omnia virginitatis signa, et nihil adesse in genitalibus eiusdem, quod cohaerere non possit cum moralibus de non consummatione probationi- bus. Video inde enasci non posse positivam certitudinem. At nemo negabit magni ponderis esse, quae periti medici, vocati a iudice ecclesiastico, sub iuramenti religione asserere non du- bitarunt, videlicet Io probabilitatem non sequutae consumma- tionis talem esse in casu, ut MAXIMUM GRADUM attigisse dicenda sit; 2° in se omnibus convenire cum dno Cancalon, qui rogatus ut medicale testimonium diceret de non sequuta consummatio- ne, peractum examen conclusit dicendo : ea omnia reperiri in muliere, quae virginitatem comitantur. Si igitur, etiam pe- nitus deficiente mulieris inspectione, haberi potest sufficiens certitudo de non sequuta consummatione, quanto magis id va- lere dicendum erit quando et inspectio peracta cognoscitur, et ab ipsa factum consummationis uti probabilissimum perhibetur?
Et quidem , Emi Patres , quod medicalis inspectio uti probabilissimum habet, hoc partium iuramentum, hoc testi- monium septimae manus, hoc adiuncta et circumstantiae con- firmant. Non me latet virum et mulierem contraria deposuisse circa causam non sequutae consummationis: at Io quid mi- rum quod unus in alium causam refuderit, si animadvertatur rumorem in vulgus sparsum fuisse de impotentia unius vel alterius? 2. et siquidem Coniuges in assignanda causa non conveniant ; conveniunt tamen in facto ipso asserendo, cum uterque matrimonium haud consummatum fuisse iureiurando confirmet. Nec timenda collusio, quae certe ibi adesse non potuit, ubi animorum aversio fuit baculo et verberibus com- probata. Et undenam collusionis possibilitas, post violentam viri eiectionem e domo parentum, post irrisiones et contu- melias ex parte mulieris, post intentatam viro criminis actio- nem, et causam adiudicatam mulieri?