F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
348 PARISIEN.
concubinatus coram lege civili, aut veri adulterii in faciem Ecclesiae. Hinc est, quod si, testibus Conscio, Perez, Cle- ricato, Pignattello, et ipsa S. Rota, « inter causas pro ob- tinenda dispensatione, generaliter ea est et adduci potest, quae respicit animarum incolumitatem » ; vos orant partes, emi iudices, vosque tsummis precibus ob testantur, ut hanc sententiam pronuntiare dignemini, scilicet « Attentis omni- bus consulendum SSmo pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato, in casu ».
VOTUM THEOLOGI. Cum certo non constet, ait Consultor, matrimonium inter Aemilium Gaucher, et Rachelem Clair- ville initum, mansisse tantummodo ratum, nullus esse pot- est dispensationi locus.
Ut apostolica dispensatio concedatur, praecipua conditio haec est, matrimonium nunquam consummatum fuisse. In hoc conveniunt omnes Theologi et Canonistae, licet in af- ferenda ratione dissideant. Alia est enim indoles matrimonii simpliciter rati, alia vero consummati, de quo ius divinum, ita decernit, quod Deus coniunxit homo non separet. Sicut enim Verbum quod semel assumpsit, numquam dimisit, ita maritus nunquam dimittet uxorem suam, et vinculum cum ea contractum abrumpere nequit, et asserere id fieri posse auctoritate humana, iuxta Ledesma, est error in fide. Sal- mant. Tract. IX, cap. IV, dub. III. Hinc praxis est, prius diligentissime investigare, an matrimonium manserit ratum et postea causas excutere, quae dissolutionem coniugii insi- nuant. Quibus positis, illico quaero an in facti specie, ar- gumenta certa occurrant, quae matrimonium ratum man- sisse probent.
In asserenda non consummatione coniugii Rachel et Aemilius plene concordant : dissident tamen in afferenda ra- tione huius defectus; aliam enim profert Rachel, aliam Ae- milius. Amavissem sane maiorem in eorum confessione iu- rata concordiam, et non solum in affirmanda inconsumma- tione, sed etiam in assignanda causa defectus, quia si in re tanti momenti inter se dissidere comprehenduntur, eorum