F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
,354 PARISIEN.
sumus, nec debemus, cum ex facto condormitionis, fortior et violentior praesumptio militet pro consummatione coniugii.
Proinde ex una parte argumenta habemus, quae simpli- cem praesumptionem insinuant, Aemilium et Rachelem non convenisse. Ex alia dici non potest, Rachelem omnia et singula habere adiuncta, quae eamdem virginem adhuc esse renuntient. Duo periti id affirmare non audent, et matri- monium non fuisse consummatum probabile esse, et etiam posse praesumi dicunt. Sumus itaque in obscuris. Unum est argumentum, quod omnia vincit, scilicet condormitio, ex qua educitur copulae violenta praesumptio. Praesumptio haec non vincitur a coniugum confessione, quae dissona invenitur, non ab instrumento (Pessario) quod applicatum est Racheli, quia dubium augere dignoscitur, cum latitudo vaginae, possit et instrumento adscribi, et copulae habitae una aut altera vice. Cum ergo simus in dubio, absit ut dicam supplican- dum esse SSmo pro dispensatione, quae hic locum habere non valet. « Tolerabilius enim est contra statuta hominum di- mittere copulatos, quam coniunctos legitime contra statuta Domini separare ». (Cap. Licet 47, de Test, et att.).
ANIMADVERSIONES DEFENSORIS MATRIMONII EX OFFICIO. Con- suetis nuptiarum tractatibus praescriptisque denunciationibus praemissis, matrimoniale foedus die 5 Augusti 1884 legitime libenterque coram parocho oppidi Charenton, archidioecesis parisiensis, initum fuit inter Rachelem Solange Claire ville, annos tunc agentem 30, et Abelem Aemilium Gaucher, annos tunc natum 25. Ast individua vitae consuetudo a coniugi- bus illico subinde instituta apud sponsae parentes brevi ad- modum tempore perduravit. Futiles enim quaestiunculae inter sponsum et sponsae parentes enatae vel ab ipso nuptialis convivii die adeo creverunt, ut maritale habitaculum apud eos constitutum, sponsamque, post novem vix dies ab in- coepta vita coniugali, deserere vir coactus fuerit. Pluries nihilominus rediit idem vir, ut uxorem suam alloqui saltem posset ; sed cum toties contumeliis minacibusque verbis vel ab ipso domus ingressu reiectus fuerit, consilium iniit sponsae