F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 355
eiusque parentibus obviam eundi in via, ubi, expostulata inutiliter venia loquendi cum uxore, hanc huiusque paren- tes baculo haud leviter percussit.
Ex utraque subinde parte coram laico iudice dimicatum fuit, nedum ob institutam iniuriarum actionem et expetitam tori coniugalis separationem, verum etiam ob divortii litem hinc inde promotam. Huiusmodi lite ultimo loco dirempta iuxta mulieris vota per sententiam diei 13 Aprilis 1892, animum viresque Rachel intendit ad ipsam matrimonii con- summationem infitiandam, Summum Pontificem rogans, ut secum super eodem matrimonio tamquam rato et non con- summato dispensare dignaretur. Vir autem, qui nihil magis cordi habebat, quam invisum matrimonii vinculum abrum- pere, quique ideo ab hoc promovendo iudicio abstinuerat, quia renuntiatum sibi fuerat, necessariam ad id esse cor- poralem mulieris inspectionem, - maxima animi voluptate praefatam uxoris intentionem prosequutus est, suumque stu- dium in idem contulit.
De duobus adlectis Consultoribus, qui processus acta ad trutinam revocarunt, alter (Canonista) licet maxime prae- primis haereat, gravissimasque coniugum contradictiones agnoscat, quae substantialiter afficiunt assertam ipsam ma- trimonii inconsummationem, nec diffiteatur quod specimen in mulieris corpore a medicis peractum nihil prorsus pro ipsamet matrimonii inconsummatione concludere valeat ; attamen eo- rumdem coniugum votis benignissime demum indulget. Alter vero Consultor (Theologus) in hanc descendit conclusionem : « Ex una parte argumenta habemus, quae simplicem prae- sumptionem insinuant, Aemilium et Rachelem non conve- nisse. Ex alia dici non potest, Rachelem omnia et singula habere adiuncta, quae eamdem virginem adhuc esse renun- tient. Duo periti id affirmare non audent, et matrimonium non fuisse consummatum, probabile esse, et etiam posse prae- sumi dicunt. Sumus itaque in obscuris. Unum est argu- mentum, quod omnia vincit, scilicet CONDORMITIO, ex qua educitur COPULAE VIOLENTA PRAESUMPTIO. Praesumptio haec