F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
364 INTERAMNEN.
patronus, non solum patratur, quando aliquis a sua posses- sione expellitur privato arbitrio et vi; sed etiam quando, neglecta cognitione causae ac iuris ordine non servato, iudex a possessione eiicit aliquem, neque citatum, neque auditum. In isto casu habetur spolium quod iuridicum dicitur; quia tunc iudex, procedens contra normas a lege statutas pro iu- diciis, habetur ceu persona privata, et vis, qua ipse alicui aufert possessionem, aequiparatur vi a privato illatae. Atqui placuit Rmo Episcopo Interamnensi, absque citatione parochi, absque processu, iuris naturae et positivi oblito, controver- siam dirimere relate ad institutionem, consequutamque inve- stituram beneficii Parochialis s. Iohannis. Igitur Episcopus decretans, quod usus auctoritate ordinaria declaravit paroe- ciam vacantem iure et facto, committebat verum spolium iuridicum.
Procurator, spolio iuridico probato, dicit suum clientem omnino restituendum esse in possessione rei, et refert c. VII, tit. 13, lib. 2 Decretalium, quod ad literam, in hac con- troversia quadrare ait. Scribit enim Pontifex Alexander III : « Conque rente nobis R. Clerico accepimus quod ipsum Ec- clesia de Werfort sine iudicio spoliasti. Quia iam non decet honestatem tuam clericos tuae iurisdictionis sine manifesta causa et rationabili suis beneficiis spoliare, quibus teneris paterna fruitione consulere : mandamus quatenus (si ita est) praedicto clerico praefatam ecclesiam cum reditibus, inde perceptis, restituas et in pace possidere permittas ». R. Cle- ricus tunc spoliatus Ecclesiae de Werfort Pontifici conque- rebatur, nunc parochus Franchi spoliatus Ecclesiae s. Ioannis Interamnensis Civitatis, apud S. C. C. conqueritur. Pontifex mandavit clericum restitui, quia non decebat clericum spo- liari sine manifesta causa et rationabili, parili ratione, de- cretum privationis Paroeciae diei 21 Dec. 1891 infirmando, restitui parochum, ante omnia, mandare debetis. Et, prose- quitur orator, sicut Pontifex in citato capite, purgato spolio, dicit Episcopum posse iudicium experiri, ita concedit, quod Episcopus Interamnen., postquam spoliatus plene reintegratus