F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
366 INTERAMNEN.
misit munera parochialia explere sive per se sive per alium; proinde veritati alienum videtur, parochum mansisse Stron- conio conventu, uti in loco a propriis superioribus ei assi- gnato. Ad rem attestatio P. Guardiani ipsius conventus pro- ducitur.
His notatis, ait defensor, supervacaneum esse loqui de praesumpta renunciatione, postquam patuit voluntatem re- nunciati unquam adfuisse.
Nec tandem remedio restitutionis in integrum, notat pro- curator, obstat factum recognitionis novi instituti ex parte italici gubernii. Recognitio effectum non habet quando iura tertii sunt controversa; uti in formulis huius recognitionis exprimitur « salvo le leggi dello Stato, ed il diritto dei terzi ». In casu autem, recognitio consistere non potest, prout Su- premum Collegium Consiliariorum Status Italici Regni per- pendit vacationem beneficii non existere, quousque appella- tioni parochi ad gerarchicam auctoritatem ecclesiasticam finis datus non fuerit. Demum Orator suas animadversiones prosequens, meritum quaestionis delibat ad melius compro- bandum spolium. Advertit enim, quamvis beneficia saecularia Regularibus conferri non debeant, tamen hanc regulam suas habere exceptiones, prouti accidit in casu quo Religiosus Franchi ad parochiale beneficium vocatus fuit ob defectum sacerdotum saecularium. Iste praeterea postea obtinuit de- cretum perpetuae saecularizationis, se gerens omnino uti sae- cularem presbyterum in paroeciae administratione. Exinde infert, non obstare Episcopi assertionem, se nempe numquam executioni mandasse hoc decretum saecularizationis, quod proinde nullius evasit valoris eo maxime, quia erat in forma commissoria conceptum. Nam reponit procurator, decretum non in forma commissoria, sed gratiosa fuisse conceptum, quum revera gratiosum esset ; nec ad validitatem ulla indi- gere executione, quia non requirebatur processus iudicialis ad probandam parochi possessionem in paroecia ; cum esset notoria nec sententia in huiusmodi exequutivis negotiis ne- cessario requiritur scripta, sed sufficit quaecumque expressio