F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
INTERAMNEN. 367
voluntatis superioris; et Episcopus qui non renuit, tacite consentire visus est, quia versamur in favorabilibus. Nec, prosequitur orator, Episcopo iuvat dicere parochum conditio- nem subscripsisse, obtinendae nimirum legitimae perpetuae saecularizationis ; nam in casu conditio tamquam impleta haberi debet, cum ille cui onus incumberet, omnia posuit ut impleretur. Etiamsi impletio conditionis in dubio revocari possit in casu, non exinde sequitur, Episcopum spoliare pa- rochum potuisse, quia conditio indeterminatum tempus respi- ciebat, et Episcopus ante privationem facere debebat parocho interpellationem ad eum in mora constituendum; et eo plu- rimum quia conditio retinendi beneficium ad nutum, copu- lativa erat, videlicet ad nutum S. Sedis et Episcopi Inter- amnae existentis.
Tandem patronus, postquam innuerit, Episcopum non posse in sui favorem invocare Instructionem S. Poeniten- tiariae datam anno 1 8 6 7 , quae non facit ad casum, potius pro suo cliente vindicat beneficium praescriptionis ex trien- nali possessione, concludendo controverti non posse, mansisse Parochum, post obtentam saecularizationem perpetuam, ultra alios tres annos in pacifica possessione beneficii parochialis. Ipse verus ac titularis parochus se praebuit, talem habuit Episcopus, ut verus parochus ab omnibus cognitus fuit. Ea- propter regula 35 Cancellariae Apostolicae de triennali pos- sessione ei plane suffragatur. Quia haec regula, omnes de- fectus sanat, ingressu simoniaco excepto.
Hisce praenotatis, propositum fuit enodandum
D u b i u m
An extraiudiciale Episcopi decretum diei 21 Dec. 1891 sustineatur in casu.
RESOLUTIO. Sacra C. C. re discussa sub die 1 1 Aug. 1 8 9 4 , censuit respondere : Affirmative et amplius.