F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
CERINIOLEN. 371
Proinde si haec praestatio aestimatur quasi debitum Ca- pituli erga Mensam episcopalem, notant quod integro soluto debito, debitor suae obligationi satisfecit, adeo ut quicumque casus postea eveniant summae legitimae depositae in manus creditoris, isti non a debitore, sed a creditore praestandi sunt. Iamvero Fiscus suam usurpationem operatur in summam a Capitulo, iam Episcopo tributam; quocirca damnum non Ca- pitulum, sed Episcopus ferre debet.
Si vero Capituli contributio potius uti census considerari velit, conformiter ad verba Bullae : « Novum Capitulum cen- sum annuum ducatorum 400» e t c . ; advertunt Capitulares, clarius evinci, nullimode Capitulo onus taxae sustinendum esse. Nam in celebri Const. S. Pii V, circa censuum solu- tionem, Cum onus Apostolicae 'Servitutis, aperte decernitur, census semel constitutos, nulla de causa, augeri aut diminuì posse. Revera edicitur § 4: Conventiones directe vel indi- recte obligantes ad casus fortuitos eum qui alios ex natura contractus non tenetur, nullo modo valere volumus, et sub § 5 : Declarantes pretium semel censui constitutum num- quam posse ob temporum aut contrahentium qualitates seu aliud accidens nec quoad ultimo contrahentes minui vel augeri. Quapropter concludunt Canonici non posse augeri onus censuarium Capituli erga Mensam episcopalem, quin S. Pii V laedatur constitutio. Nam quamvis titulo taxae sive indemnitatis aliquid amplius solvatur, semper verum esse, Capituli praestationem augeri et pergravari.
Imo advertunt tantum a iure alienum esse quod Capitu- lum debeat pro Episcopo taxae onus sentire, ut si examus- sim vellet servari dispositio S. Pii V, in citata Constitutione, potius diminui quam augeri deberet contributio. Revera Pon- tifex in eadem Constitutione sub n. 10 decernit : Postremo census omnes in futurum creandos, non solum re in totum vel pro parte perempta, at infructuosa in totum vel pro parte effecta volumus ad ratam perire. Unde deducunt Ca- pitulares quod ob diminutionem passam in suis fundis ex applicatione taxae trigesimi pro centenis pro rata ipsum