F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
385
Acta, Tom. XXVII. fase. CCCXIX. 25
EPISTOLA ENCYCLICA Sanctissimi Domini Nostri Leonis PP. XIII, qua Institutum
« a Propagatione Fidei » fovetur et commendatur.
Christi nomen et regnum in gentibus quotidie latius proferre, atque devios discordesque invitare ad Ecclesiae sinum et revo- care, hoc nimirum, quemadmodum sentit animus, sanctum in primis esse officium muneris supremi, quod gerimus, ita iam- diu est curis Nostris studiisque, apostolica urgente caritate, pro- positum. Hanc Nos ob causam sacras tueri ac multiplicare e x - peditiones, quarum potissimum ope christianae sapientiae lumen ad errantes diffunditur, ad easque sustentandas auxilia in catho- licis populis corrogata submittere, nulla unquam ratione cessa- vimus. Fecimus id praesertim, datis anno pontificatus tertio en- cyclicis litteris Sancta Dei Civitas, eo consilio, ut praeclaro In- stituto a Propagatione Fidei ampliorem catholicorum quum pietatem tum liberalitatem conciliaremus. Tunc persequi hor- tando libuit, quam ipsum modicis initiis ingressum, ad quantam amplitudinem brevi tempore provenisset; quibus vel laudum testimoniis vel Indulgentiae muneribus Decessores Nostri illu- stres, Pius V I I , Leo X I I , Pius V I I I , Gregorius X V I , Pius I X , idem ornassent; quam multum ex eo adiumenti sacris per orbem terrarum Missionibus allatum iam esset et quam uberiora forent deinde expectanda. Neque exiguus , Dei beneficio, respondit hortationi fructus; quum sane, Episcoporum navitati et instan- tiae ossequente largitate fidelium, benemerentissimum opus hisce etiam proximis annis amplificatum videamus. - At nova iam subest graviorque necessitas, quae effusiores in hanc rem spiritus manusque catholicae «caritatis desideret, vestramque acuat, Venerabiles Fratres, sollertiam.
Nam, quod probe nostis, per apostolicam epistolam Prae- clara, iunio superiore editam, visum est Nobis Dei providentis servire consiliis, vocando et incitando gentes quae ubique sunt ad fidei christianae unitatem; illud tamquam summum votorum optantibus, ut aliquando per Nos maturetur promissum divinitus tempus, quo fiet unum ovile et unus Pastor. - Singularibus autem curis interea spectare Nos ad Orientem eiusque Eccle- sias, multis nominibus insignes et venerandas, ex ipsis nuper- rime intellexistis litteris apostolicis, quas perscripsimus de di- sciplina Orientalium conservanda et tuenda. Inde etiam satis