F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
390 EPISTOLA
Nobis comperta sunt , quibus et spe erigimur et gaudio com- plemur: scilicet augeri gradatim utriusque ordinis Clericos: ii> honore esse pia collegia sodalium, vigere scholas curiales catho- licas, scholas dominicas doctrinae christianae tradendae, scholas aestimas: consociationes ad suppetias mutuo ferendas, ad ino- piam levandam, ad victus temperantia m tuendam : his accedere multa pietatis popularis argumenta.
Harum felicitati rerum non est dubium plurimum iussa ac decreta conducere Synodorum vestrarum, earum maxime, quas posteriore tempore Sedis Apostolicae vocavit et sanxit auctoritas. Sed praeterea, libet enim id fateri quod est, sua debetur gratia aequitati legum, quibus America vovit, moribusque bene con- stitutae rei publicae. Hoc enim Ecclesiae apud vos concessum est, non repugnante temperatione civitatis, ut nullis legum prae- oedita vinclis, contra vim defensa iure communi iustitiâque iu- diciorum, tutam obtineat vivendi agendique sine offensione fa- cultatem. Sed quamquam haec vera sunt, tamen error tollen- dus, ne quis hinc sequi existimet, petendum ab America exem- plum optimi Ecclesiae status : aut universe licere vel expedire, rei civilis reique sacrae distractas esse dissociatasque, more americano, rationes. Quod enim incolumis apud vos res est catholica, quod prosperis etiam auctibus crescit, id omnino fe- cunditati tribuendum, qua divinitus pollet Ecclesia, quaeque si nullus adversetur, si nulla res impedimento sit, se sponte effert atque effundit; longe tamen uberiores editura fructus, si, praeter libertatem, gratia legum fruatur patrocinioque publicae potestatis.
Nos vero, quoad per tempora licuit, conservare ac fundare firmius rem catholicam apud vos, numquam praetermisimus.- Hac de caussa duas potissimum res, quod probe nostis, aggressi sumus : alteram, provehere studia doctrinarum: alteram, rei catholicae efficere administrationem pleniorem. Scilicet etsi uni- versitatis studiorum domicilia plura numerabantur, eaque insi- gnia , faciendum tamen duximus , ut unum aliquod existeret Sedis Apostolicae auctoritate institutum, idemque omni iure le- gitimo a Nobis auctum : in quo doctores catholici studiosos sciendi erudirent, principio quidem philosophicis ac theologicis, deinde vero, ubi res et tempora siverint, ceteris quoque disci- plinis, iis nominatim quas nostra aut peperit aut perfecit aetas. Omnis enim eruditio manca sit, si nulla recentiorum disciplina- rum accesserit cognitio. Videlicet in hoc tam celeri ingeniorum