F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA 393
sedulo et fideliter exsequi, quantum in sua quisque potestate erat, studuissetis.
Verum absoluto Baltimorensi concilio, reliqua pars erat ut congruens et conveniens quasi fastigium imponeretur operi: quod impetrari vidimus vix posse melius, quam si Apostolica Sedes legationem americanam rite constituisset: eam itaque ut nostis, rite constituimus. Atque hoc facto, quemadmodum alias docuimus, primum quidem testari placuit, in iudicio benevo- lentiaque Nostra eodem Americam loco et iure esse, quo ce- terae sunt, praesertim magnae atque imperiosae, civitates. De- inde illud quoque spectavimus, ut officiorum et necessitudinum, quae vos, quae tot hominum millia catholicorum cum Aposto- lica Sede continent, fierent coniunctiora nexa. Revera multitudo catholicorum rem a Nobis peractam intellexit, quam sicut sa- luti sibi sentiebat fore, ita praeterea in more positam institutoque Sedis Apostolicae cognoverat. Videlicet romani Pontifices, ob hanc caussam quod rei christianae administrandae divinitus te- nent principatum, suos peregre legatos ad gentes populosque christianos mittere vel ab ultima antiquitate consueverunt. Id autem non extrinsecus quaesito, sed nativo iure suo, quia « ro- « manus Pontifex, cui contulit Christus potestatem ordinariam « et immediatam sive in omnes ac singulas Ecclesias, sive in « omnes et singulos Pastores et fideles (1), cum personaliter sin- « gulas regiones circuire non possit, nec circa gregem sibi cre- « ditum curam pastoralis sollicitudinis exercere, necesse habet « interdum ex debito impositae servitutis, suos ad diversas «mund i partes, prout necessitates emerserint , destinare le- « gatos, qui vices eius supplendo, errata corrigant, aspera in « plana convertant et commissis sibi populis salutis incrementa « ministrent » (2).
Illa vero quam iniusta et falsa suspicio, si qua foret uspiam, demandatam Legato potestatem potestati officere episcoporum. Sancta Nobis, ut nulli magis, eorum iura sunt, quos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, eaque perma- nere integra in omni gente, atque in omni regione terrarum et volumus et velle debemus : praesertim quod singulorum dignitas episcoporum cum dignitate romani pontificis ita natura conte-
(1) Conc. Vat. Sess. iv. c. 3. (2) Cap. un. Exlravag. Comm. De Consuet. 1. I.