F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA 395
(1) Enc. Arcanum.
Quod ita cum sit, valde velimus hoc in animos catholi- corum quotidie altius descendat, nec sibi privatim consulere se posse rectius, nec de salute communi melius mereri, quam si Ecclesiae subesse atque obtemperare toto animo perrexerint.
Quamquam hac illi in re vix indigent hortatione : solent enim sua sponte et laudabili constantia ad instituta catholica adhaerescere. R e m unam eamque maximi momenti et saluber- r imam in omnes partes libet recordari hoc loco, quae fide mo- ribusque sancte apud vos, uti aequum est, generatim retinetur: dogma christianum dicimus de unitate et perpetuitate coniugii: in quo non societati dumtaxat domesticae, sed etiam coniun- ctioni hominum civili maximum suppeditat vinculum incolumi- tatis. De civibus vestris, de iis ipsis qui nobiscum cetera dissi- dent, catholicam hac de re doctrinam catholicumque morem non pauci mirantur ac probant, videlicet perterriti licentia di- vortiorum. Quod cum ita iudicant, non minus caritate patriae ducuntur, quam sapientia consilii. V i x enim cogitari potest ca- pitalior civitati pestis, quam velle, dirimi posse vinculum, divina lege perpetuum atque individuum. Divortiorum « caussa fiunt « maritalia foedera mutabilia : extenuatur mutua benevolentia : « infidelitati perniciosa incitamenta suppeditantur : tuitioni atque « institutioni liberorum nocetur : dissuendis societatibus dome- « sticis praebetur occasio : discordiarum inter familias semina « sparguntur : minuitur ac deprimitur dignitas mulierum, quae « in periculum veniunt ne, cum libidini virorum inservierunt, « pro derelictis habeantur. Et quoniam ad perdendas familias, « frangendasque regnorum opes nihil tam valet quam corru- « ptela morum, facile perspicitur prosperitati familiarum ac ci- « vitatum maxime inimica esse divortia » (1).
De rerum genere civili, compertum est atque exploratum, in re publica praesertim populari, cuiusmodi vestra est, quanti referat probos esse ac bene moratos cives. In libera civitate, nisi iustitia vulgo colatur, nisi saepius ac diligenter ad evangelicarum praecepta legum multitudo revocetur, potest ipsa esse perniciosa libertas. Quotquot igitur ex ordine Cleri in erudienda multitu- dine elaborant, hunc locum de officiis civium enucleate pertra- ctent, ut id persuasum penitusque comprehensum animo ha- beant universi, id omni munere vitae civilis fidem praestari,