F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
396 EPÌSTOLA
abstinentiam, integritatem oportere : quod enim privatis in rebus non licet, id nec in publicis licere. De hoc genere toto in ipsis encyclicis litteris, quas in Pontificatu maximo subinde conscri- psimus, complura, ut nostis, praesto sunt, quae sequantur et quibus pareant catholici. Libertatem humanam, praecipua chri- stianorum officia, principatum civilem, civitatum constitutionem christianam scribendo edisserendoque attigimus, depromptis cum ex evangelica doctrina, tum ex ratione principiis. Qui igitur esse cives probi volunt et in officiis suis cum fide versari, facile su- mant ex litteris Nostris formam honestatis. - Simili modo in- sistant sacerdotes Concilii Baltimorensis III statuta ad populum meminisse : ea maxime quae de virtute temperantiae sunt, de catholica adolescentium institutione, de frequenti sacramen- torum usu, de obtemperatione iustis legibus institutisque rei- publicae.
De ineundis quoque societatibus diligentissime videndum ne quis errore fallatur. Atque hoc intelligi nominatim de opifi- cibus volumus : quibus profecto coire in sodalitia utilitatum sibi comparandarum gratia, ius est, libente Ecclesia, nec repugnante natura : sed vehementer interest, quibuscum sese coniungant, ne ubi rerum meliorum adiumenta requirunt, ibi in discrimen vocentur bonorum multo maximorum. Huius discriminis ma- xima cautio est ut secum ipsi statuant, numquam commissuros ut ullo tempore ullâve in re iustitia deseratur. Si qua igitur societas est, quae a personis regatur non recti tenacibus, non religioni amicis, eisque obnoxio pareat, obesse plurimum publice et privatim potest, prodesse non potest. Maneat ergo, quod con- sequens est, non modo fugere consociationes oportere Ecclesiae iudicio aperte damnatas, sed eas etiam, quae prudentium viro- rum maximeque Episcoporum sententia, suspectae periculosae- que habeantur.
Imo vero, quod est valde ad fidei incolumitatem conduci- bile, malle catholici debent cum catholicis congregari, nisi fieri secus coegerit necessitas. Sibi vero inter se societate congloba- ti praeesse sacerdotes aut laicos probos atque auctoritate gra- ves iubeant: iisque consilio praeeuntibus, consulere ac perfi- cere pacate nitantur quod expedire rationibus suis videatur, ad normam potissimum praeceptorum, quae Nos litteris encyclicis Rerum novarum consignavimus. Hoc vero numquam sibi pa- tiantur excidere, vindicari et in tuto poni iura multitudinis re-