F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
398 EPISTOLA
quanta perturbatio ordinis, quot mala gignantur. Ergo memi- nerint officii, ac iustos modestiae fines ne transiliant. In excelso auctoritatis gradu collocatis obtemperandum Episcopis est, et conveniens consentaneusque magnitudini ac sanctitati muneris habendus honos. Istam vero reverentiam, « quam praetermit- « tere licet nemini, maxime in catholicis ephemeridum aucto- « ribus luculentam esse et velut expositam ad exemplum ne- « cesse est. Ephemerides enim ad longe lateque pervagandum « natae, in obvii cuiusque manus quotidie veniunt, et in opi- « nionibus moribusque multitudinis non parum possunt (1) ». Multa multis locis Nosmetipsi de officio scriptoris boni praece- pimus : multa item et a Concilio Baltimorensi III, et ab Archie- piscopis qui Chicagum anno MDCCCLXXXXIII convenerant, de com- muni sententia sunt renovata. Huiusmodi igitur documenta et Nostra et vestra habeant notata animo catholici, atque ita sta- tuant, universam scribendi rationem eisdem dirigi oportere, si probe fungi officio volunt, ut velle debent.
Ad reliquos iam cogitatio convertitur, qui nobiscum de fide christiana dissentiunt: quorum non paucos quis neget heredi- tate magis, quam voluntate dissentire ? Ut simus de eorum sa- lute solliciti, quo animi ardore velimus ut in Ecclesiae com- plexum, communis omnium matris, aliquando restituantur, Epi- stola Nostra Apostolica Praeclara novissimo tempore declaravit. Nec sane destituimur omni spe : is enim praesens respicit, cui parent omnia, quique animam posuit ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (2). Certe non eos deserere, non linquere menti suae debemus, sed lenitate et caritate maxima trahere ad nos, omnibus modis persuadendo, ut inducant ani- mum introspicere in-omnes doctrinae catholicae partes, praeiu- dicatasque opiniones exuere. Qua in re si Episcoporum Clerique universi primae sunt partes, secundae sunt laicorum: quippe quorum in potestate est adiuvare apostolicam Cleri contentionem probitate morum, integritate vitae. Exempli magna vis est, in iis potissimum qui veritatem ex animo anquirunt, honestatemque propter quamdam virtutis indolem consectantur cuiusmodi in civibus vestris numerantur perplures. Christianarum spectacu- lum virtutum si in obcaecatis inveterata superstitione ethnicis
(t) Ep. Cognita Nobis adArchiepp. et Epp. Provinciarum Taurinen. Mediolanen. Vercellen, xxv Ian. an. MDLCCCXXXII.
(2) Io. XI. 52.