F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 403
copulam omnino sexies vel septies ; ego semper marito cum affectu obsecuta sum, nihilominus tamen matrimonium non consummavimus et quidem ob eandem semper causam, sci- licet, quod maritus ad exercitium copulae carnalis inhabilis est... Maritum quod attinet, videtur mihi, ut iam dixi, im- potens , qua de causa maritus aliquot diebus post nuptias prolapsus est in irritationem atque dolorem quemdam capitis, dictum neuralgiam. Aliquoties monuit, praeceptum sibi fuisse a medico, ut quamplurimum vini et cerevisiae biberet. Ali- quoties questus est apud me maritus, quod non posset adim- plere debitum coniugale, ac semel etiam in momento exacer- bationis dixit, oportere forsan, ut nos fluctibus immergendos traderemus.
Mulier, prosequitur defensor, ob altum silentium serva- tum, et ob rerum maritalium ignorantiam, nonnisi post se- parationem a viro scivit, virum impotentia detineri, et hac unice de causa, non autem ob continuas vexationes ab eo- dem illatas, sui matrimonii dissolutionem petiit. Haec enim- vero fatetur : Initio declaravi, pro certo matrimonium a me consummatum non esse. Quantumvis molesta fuerit conver- satio mea cum marito et licet hic aes alienum conflaverit, non tamen ideo postulo matrimonii dissolutionem ; sed quia coniugium jhoc propter impotentiam mariti hucusque con- summatum non est.
Constantiae vero testimonium plurimi faciendum esse, tuetur, attenta eiusdem eximia probitate ac religione, quod testes septimae manus, omni exceptione maiores, unanimiter edicunt ; quin imo nonnulli etiam de viri impotentia men- tionem faciunt. Mater sane mulieris fatetur : Filia mea est devota, proba et honesta et quae nulla in re, ne in prae- senti quidem causa... mendacium, vel eo magis periurium admiserit. Pater deponit : attestor, filiam meam Constantiam esse mulierem religiosam et quae nulla in re mendacium, nedum periurium, admiserit. Addit, illam a viro discessisse eo quod hic, insolenter tractabat uxorem et impotens erat ad obeundum debitum coniugale. Plene persuasum habeo fi-