F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
404 VARSAVIEN.
liam meam in examine dixisse atque iuramento firmasse ge- nuinam veritatem ; siquidem iam ante litis inchoationem enarraverat mihi maritum esse impotentem. Helena Karska, mulieris amita, inquit: Constantia Lubienska est mulier admodum religiosa, proba et honesta Plane persuasum habeo, confessionem Constantiae Lubienska continere genui- nam et sinceram veritatem ; ex colloquiis enim familiaribus cum eius amita cognovi, actricem adhuc dum esse virginem. Maria Karska, alia Constantiae amita, fatetur, hanc esse mulierem religiosam, honestam ac probam , nec mendacii, vel eo magis periurii admittendi capacem. Addit audivisse maritum actricis esse imparem officio viri, nec non ex opinione medicali actricem esse virginem. Pro certo assero, Constantiam nunquam mentiri ; adeoque dicta ab ea in pro- tocollo et iuramento firmata esse genuinam veritatem. Demum, ut uno verbo plura comprehendantur, etiam alii tres testes mulieris honestatem ac religionem summis lau- dibus unanimiter extollunt.
Ceterum, pergit patronus, haud opus esse huiusmodi mo- rale de inconsummatione argumentum nimium urgere, cum integritatis virginalis existentiam in actrice luculentissime demonstret physicum argumentum ex inspectione. Observat autem in themate ita sollicite et ad regulam, hanc fuisse peractam, ut nulla ex praescriptionibus quae a sacris cano- nibus mandantur fuerit omissa. Obstetrix autem Leocadia Szyskowska in relatione, statim post inspectionem exarata, partes dilucide describit, ac plures recenset integritatis notas; deinde vero iurata coram Iudice deponit : Omnes notas in- tegritatis virginalis reperi in Constantia Lubienska; notae autem hae sunt certae, nec ulli dubio obnoxiae ; nam depre- hendi eas immediate de visu et factu. Enumeratis deinde signis, quibus dignoscitur mulierem virginitatis iacturam subiisse, sequitur : porro haec cuncta in Constantia Lubienska exulant : contra adsunt, ut modo dixi, quae eam virginem esse demonstrant. Hymen est omnino integer, satis crassus, forma eius est rotunda, color subpallidus : rima tam angusta,