F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
406 VARSAVIEN.
innumeros omittendo, Cardinalis Cosci, de- Separat, thori, lib. 1, cap. 10, n. 252.
In praesenti autem iudicio de animorum abalienatione, nec dubium haberi posse censet, cum adhuc mulieris animo haereant iniuriae et contumeliae omnes, quae perpessa est a viro, qui post separationem eo usque processit, ut illius matrem baculo percusserit ; furtum deinde patravit, et ad poenam vitandam abiit, nec constat ubinam commoretur. Hinc, dispensationem actrix efflagitans a Summo Principe, praeter alias causas addit : « quod non possim ultra cohabitare marito, qui violata pietate matri meae debita commissisque variis facinoribus inhonestis, omne foedus, quo ei unquam alligata eram, extinxit ».
Gravissimum praeterea subsequitur argumentum dispen- sandi ex periculo incontinentiae et timore fornicationis. Fa- gnanus in cap. Verum, n. 11, de Convers. coniug. ; Ursaya, tom. 3, par. 2, n. 92; ac, ut de millenis aliis taceat, supra citatus Card. Cosci, de Separ. thor. coniug., lib. 1, cap. 10, n. 210.
Porro animadvertit, mulieris intemerata probitas ac re- ligio summis laudibus ab omnibus productis testibus cele- bratur. Verum , cum agatur in casu de muliere bona va- letudine donata, et in aetate florentissima constituta, si efflagitata dispensatio denegaretur, illius virtus durissimo certamini exponeretur ; quam maxime idcirco timendum, quod coelibatus pertaesa, et perversis allecta suasionibus, in fornicationem praeceps miserrime ruat.
ANIMADVERSIONES DEFENSORIS S. VINCULI. Altera auteiu ex parte vinculi defensor observavit, Constantiam valedixisse Ludovico ne viro prodigo syngrapham cambialem quandam signaret. Profecto, ait Helena Karska, Constantiae amita: discesserunt ab invicem definitive coniuges litigantes, quia conventus (Ludovicus) contulerat se in diversorium postu- laveratque ante reditum, ut uxor (Constantia) signaret syn- graham cambialem in summam 4,000 rubelorum. Concinit alia Constantiae amita, Maria Karska, quae testatur: Scio