F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 407
in ius vocatum (Ludovicum) discessisse definitive ab uxore atque contulisse se in diversorium, eo quod non potuisset ab ea extorquere pecuniam, nec syngraphae cambialis sub- scriptionem. Nec aliter Carolus Podozascki, Constantiae pro- pinquus. Inquit enim : Conversatio coniugum Lubiensciorum fuit infausta, principalem ansam discordiae praebebat aes alienum, quo premebatur Lubienski, quodque extinguere cu- piebat ex re familiari actricis.
Liquet itaque, dicit orator, Ludovicum in summis rei domesticae difficultatibus versari : non tamen exinde conse- quitur iustam Constantiae fuisse causam valedicendi viro. Praeprimis enim extra dubitationis aleam positum minime est omnem istarum auri quaestionum culpam in Ludovico haerere. Nam Ludovicus a iudicio abest; nullus testis ex eius latere, nullus ex officio excussus est. Sed etsi dari velit, omnem in illo culpam residere, si Ludovicus nedum rem suam effudit, verum etiam bona uxoris in discrimen addu- cere molitus est, non fugam arripere Constantia, sed do- mesticae rei administrationem viro ope magistratus interdi- cere debebat.
Audiendae vero minime sunt, iuxta sacramenti vindicem, Constantiae amicae, Felicia Pietrowska et Maria Czarnecka, dum coniugalis vitae dissociationëm ascribere conantur diffi- cili Ludovici ingenio. Illae enim profitentur se nihil scire de scientia propria, sed tantummodo de auditu ab actrice eiusque parentibus, reticita circumstantia temporis, dubio procul suspecti.
Pariter contendit non nisi tempore suspecto prodiisse decantatam Ludovici impotentiam. Ex omnibus enim testi- bus a Constantia inductis, ne unus quidem est, qui quidquam huiusmodi sive ante nuptias, sive ante coniugum disiunctio- nem audiverit. Imo ipsamet Constantia fatetur se, cohabi- tatione perdurante, non advertisse virum esse ineptum ad opus. Porro iurat : ego tempore cohabitationis nostrae apud neminem questa sum de impotentia consummandi matrimonii, quia tunc non intelligebam, quaenam esset legitima, quae