F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 409
effetum et imparem officio viri. Nec ab aliis id scire potuit Constantiae pater, qui inquit : maritus insolenter tractabat uxorem et impotens erat ad obeundum debitum .coniugale.
Huc accedit, urget sacramenti tutor, quod famosa Lu- dovici inertia virium non esset quid intrinsecus latens, ut quandoque contingit, sed manifestis externis signis prodiret : videlicet, veretrum, ait Constantia, omni rigiditate caret ac nullum effundit semen, praeter quendam fluorem. Non facile itaque intelligit quomodo fieri potuerit, ut manifestum huius generis vitium omnes Ludovici parentes, propinques, vici- nos lateret. Nam si innotuisset, hos ad testimonium dicen -r dum Constantia certo certius pro vocasset. At ne unus qui- dem ex Ludovici propinquis ac notis sive a Constantia sive a iudice ex officio ad examen adductus est. Quinimo asserta impotentia Ludovicum ipsum latuit : si. enim scivisset se esse truncum atque inutile lignum, minime uxorem duxisset.
Ex hisce censet orator, unum ex duobus necessario con- sequi : scilicet, aut Ludovici impotentiam inter fabulas aman- dandam esse, aut imploratae dispensationi nulla ratione lo- cum esse posse, quin Decreto adiiciatur clausula : vetito viro transitu ad alias nuptias. Et proinde Ludovicus praemonen- dus omnino est. Nemo enim damnandus est, nisi discussus. Ille autem iudicio usque adhuc non stetit, quia de sanctitate sacramenti nil sollicitus, existimavit negotium finiri dispen- satione matrimonii, quam ipse non aegre fert. Quocirca de- nuntietur Ludovico, prouti de iure, gravissimum, quod ipsi imminet malum, aliarum nempe nuptiarum interdictio.
Hoc postulat orator praesertim quia Ludovici contuma- ciam suspectissimam habet, et Constantiam in ea contumacia potissimum confidere putat. Siquidem, ait, iudici Constantia modo denuntiat Ludovicum detineri in custodia capitali, sive in carcere inquisitionali Varsaviae, at ex indagatione iudicis compertum est in carcere non detineri. Modo Ludo- vicus traducitur in hominem ignoti domicilii, et perperam iudex eum per ephemerides ad examen iterum iterumque adducere contendit. Nihilo tamen minus Ludovicus, iudiciali