F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
410 VARSAVIEN.
inquisitione ad umbilicum perducta, iudicio sistit et acta processus sibi tradi obtinet. Hoc tamen non prohibet quo- minus Ludo vicus nec subinde ad examen accesserit, etsi iu- dex id praeceperit.
Postremo adnotat, si sibimet Constantia credit, dum iurat : deprehendi veretrum mariti caruisse omni rigiditate nec in- troductum fuisse in vas meum muliebre, ac nullum effudisse semen, praeter quendam fluorem, qui non penetravit intra corpus meum, nec ipsa, nec parentes eius momento temporis dubitassent an virgo adhuc permaneret. Ast contra accidit. Nam Maria Karska, Constantiae amita, testatur : audivi a Constantia Lubienska. eiusque matre, ex opinione medicali actricem esse virginem. Imo eccur Constantia iudici, prout Instructio S. C. C. 22 Aug. 1840 § Si quaerela, praecipit, peritos quos consuluit minime denuntiavit?
Perpendens e contra Constantiae curam ad iudicem ac ad Sacratissimum Principem deferendi factum verberum et condemnationis viri ad carcerem, orator timet ne lateat col- lusionem inter coniuges, cum iuxta notum enatum excusatio non petita, est accusatio manifesta.
Nec specimen in corpore mulieris peractum commovet sacramenti adsertorem ; argumentum enim hoc non esse in- fallibile, ait, nec per se solum sufficere ad inconsummatio- nem matrimonii astruendam. Praxis S. C. C. meminisse sat est, quae praeter obstetricum et medentium testimonium alias probationes necessarias, praesertim septimam manum ex utroque coniugum latere, semper existimavit. Rationem reddit Sánchez De matrim, lib. 7, disput. 108, n. 8, ibi: « At expresse tenent contrarium doctores, quos numero prae- cedenti allegavi, asserentes semper hoc iuramentum (septem propinquorum ex utroque latere) desiderari, quando impo- tentia non est evidens, quod hic contingit. Nam saepe oculi ac manus obstetricum falluntur, eo vel maxime quod feminae multis fraudibus utantur, quibus virgines apparent » ; et ad rem orator etiam refert verba Zacchiae, quaest, medie, legal, lib. 3, tit. 2, quaest. 7, n. 1.