F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 411
Iusuper timendum esse dicit, obstetrices sive medicos decipi posse non solum ob memoratum fraudis periculum, verum etiam ob alias causas omnino naturales ; nam virgo, intacto manente hymene, nedum consummare matrimonium, verum etiam prolem concipere potest; et quot modis hoc evenire possit memoratur aZacchia lib. 4, tit. 2* q. 1, nn. 28 et seqq.* qui fuso calamo allegatur in animadversionibus. Cui concinunt moderni artis Hygiae proceres, quos inter do- ctor Mahon, qui verba Pineau refert. Medie, leg. e poliz. med. tom. I* p . 102.
Ceterum, pergit defensor, etiam paulisper admisso expe- rimentum in corpore mulieris ab obstetricibus, ad iuris tra- mites, peractum, ex se sufficere ad certitudinem incon- summati matrimonii gignendam ; periculum in themate ab obstetricibus in corpore Constantiae factum et iudicium a pe- ritis subinde latum, praedictam certitudinem minime pariunt. Praeprimis enim, ait, non satis constat balneum, in quo immersa est Constantia, praefulsisse conditionibus a iure in- vectis ad detegendas fraudes, quibus explorandae mulieres uti assolent. Sane Instructio S.C.C. 22 Augusti 1840 mandat, ut duo saltem medici, explorent an aqua balnei praedictis conditionibus praestet. In themate vero non ambo, sed unus tantum medicus aquam recognovit. Deinde in dicta Instru- ctione cautum est, ut obstetrices explorationem sibi com- missam seorsim peragant, scilicet, ut quaelibet obstetrix cubiculum, in quo manet exploranda mulier, ingrediatur postquam alia obstetrix exierit ; ita ut quaelibet obstetrix relationem absolutae inspectionis scriptam edat atque tradat iudici antequam aliarum obstetricum iudicium cognoscere queat. Ast obstetrices nostrae eodem in cubiculo explorationis tempore manserunt. Refert enim Aemilia Sztolcmanowa, quae honestae matronae munere functa est : quum una ob- stetricum fungeretur munere, reliquae stabant aliquantum remotae. Demum praefata Instructio probe distinguit in hu- iusmodi negotiis officium obstetricum ab officio medicorum. Videlicet, obstetricum est corpus explorandae feminae per