F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
416 DERTHUSIEN.
Hisce positis, notat Orator, in casu agi de praescriptione. Nam certum est sive ius commune, sive statuta Capitularia anno 1852 condita verum et legitimum ius peperisse Cano- nicis, ut illos Dignitates adiuvarent in muneribus canonica- libus. At missa conventualis quotidie canenda est: explen- dum quotidie chorale servitium. Si ergo Dignitates haec officia abiiciunt, canonicorum ius certissime laeditur; nam eorum onera procul dubio ingravescunt inter pauciores nu- mero Clericos distribuenda. Atqui, prosequitur, nunquam Dignitates demonstrare poterunt hic agi de consuetudine. Et re quidem vera in primis recte dubitari potest an im- munitas, quam sibi vindicant Derthusienses Dignitates, le- gitima praescriptione acquiri possit. Recepta enim Doctorum sententia est, contra ecclesiasticam disciplinam praescribi non posse. De huius sententiae auctoritate ambigi nequit, quum illi calculum adiecerit Fagnanus, comm. in Decr. ad lib. IL tit. de praescr. c. Cum olim n. 24.
Neminem latet quanta sedulitate sacri canones curave- ra t , ut missa conventualis in Ecclesiis Cathedralibus et Col- legiatis pro illis omnibus, qui Ecclesiae benefecerint quotidie perlitanda, ab omnibus clericis Capitulo adscriptis, quavis immunitate reiecta, per vices caneretur. Post cap. Cum Creatura de cel. miss, quo id omnibus Capitularibus man- datum est, Benedictus XIV, die 19 Aug. 1744 celebratissi- mam edidit constitutionem Cum semper oblatas, qua pravas quasdam consuetudines coercuit, quae alicubi irrepserant, et statuit, ut sacrum conventuale ab eis omnibus « suis respe- ctivis vicibus » offerretur, qui « in eadem ecclesia sive di- gnitates, sive canonicatus, sive mansionariatu, sive beneficia choralia obtinent » immo etiam ab archypresbytero, quamvis illi cura animarum concredita esset, atque alia proinde te- neretur obligatione sacrum faciendi pro grege suo.
Hinc fit, ut omnes auctores qui hac de re agunt, concor- diter doceant, nullum Clericorum, qui in Capitularem ordi- nem cooptantur, sive Dignitatis titulo fulgeat, sive mansio- narii tantum nomine serviat, hoc munus abiicere posse. Ita