F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
DERTHUSIËN. 417
Acta, Tom. XXVII. fase. OOCXIX. 27
Monacellus Form. leg. praticum, vol. 1, tit. 2, form. 4, § 10; Ferraris Bibliot, canonica, verb. Hebdomada, n. 20. Optimam autem rationem tradit Pignatellius Cons. canon, vol. I, cons. 374. « Dignitates quae sunt de corpore Capi- tuli tenentur exactionem aliaque onera subire sicut canonici : equidem ubi est emolumentum ibi debet esse onus : et qui lucrum amplectitur onus subire debet ».
Sacrae autem Congregationes tam sollicite incubuerunt, ut haec norma, quam aequitas ipsa inculcare videtur, sarta tectaque maneret, ut neque Episcopis copiam facerent per- mittendi, ut aliquis Capitularium hoc onere sublevetur, neque ipsae id concédèrent, nisi rarissime, auctoritate S. Sedis. Et sane in Albinganen. 27 Aprilis 1844, irrita facta est quae- dam Episcopi constitutio, quae decreverat, ut Dignitates va- carent munere sacri conventualis celebrandi, alternis cum Canonicis vicibus. In Fanen. diei 29 Aprilis 1789 et in Fa- ventina eiusdem diei archipresbyter et archidiaconus adacti sunt ad eamdem celebrationem. In Tolentino, 26 Maii 1714, lib. 64 Decr., et in Squillacen. 17 Martii 1739 sanctum est ne Decanum quidem hoc officio eximi. In Alexandrina 7 Iu- lii 1770 Praepositus, cui animarum cura in eadem Ecclesia committebatur, multiplices, quibus praegravabatur, obligatio- nes causatus, illam immunitatem exposcebat, quam hodier- nae derthusiensis Capituli Dignitates sibi asseruerunt. S. C. C. roganti petita denegavit, quamvis, forsan quaedam benigni- tatis ratio suadere videretur, ut prospiceretur Clerico tot obruto muneribus, quae Derthusienses Dignitates certe non habent. Concinit Ariminen. 18 Aug. 1827. In Auximana diei 16 Dec. 1820 censuit S. C. C. quemque Capitularium adeo obstringi officio peragendi conventuale sacrificium, ut illud nequeat Clerico extraneo demandare, licet huiusmodi mos invaluerit ; immo nec alii ex Capitulo substitui possunt Capuana 17 Dec. 1735 et 28 Apr. 1736, nec consuetudinis obtentu Scepusien. 30 Iulii 1796 et 6 Maii 1797. Praeterit sexcentas alias decisiones, quae aliquorum Clericorum desi- diam in hoc obeundo munere compescuerunt ; ut S. C. C. in