F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
418 DERTHUSIEN.
Amalphitana 13 Apr. 1715, lib. 65 decr., in Aesina 9 Se- ptembris 1843, in Namien. 14 Apr. 1714, lib. 64 Decr., in Brugnaten. 28 Maii 1796, in Ariminen. 18 Sept. 1851. S. C. Episcoporum et Reg. in Bovinen. 9 Dec. 1625 etc.
Insuper notat Orator Hispaniam quod attinet, omnium Ecclesiarum disciplinam illi mire congruere. Capitulum Der- thusiense omnia Cathedralium Ecclesiarum in Hispania ca- pitula percontatum, an eorum Dignitates exequerentur munus celebrandi per vices missas conventuales, cognovit, in omni- bus Cathedralibus Hispaniae Ecclesiis, vel officium canendi sacrum conventuale Canonicis cum Dignitatibus prorsus com- mune esse vel saltem certos Dignitatibus assignari dies, in quibus conventualem missam perlitare debent, ipsumque Dia- conum qui in aliquibus Ecclesiis huic muneri alternis cum aliis Canonicis vicibus non satisfit, certis hisce diebus con- ventuale sacrificium peragere.
Si nemo Canonicorum, pergit Orator, vacationem ab horis canonicis usucapere potest, fieri non potest ut aliquis vaca- tionem a missa conventuali usucapiat, quae praestantior pars est divini officii « divino cultui plus detrahitur, non cele- brata missa conventuali, quam si non celebrarentur horae canonicae, cum maior sit cultus sacrificii, quam horarum canonicarum » Ferraris Bibi. can. verb. Canonicatus, art. V, § 621.
Praeterea hoc comprobat iurisprudentia S. C. C. Ita in Tusculana, Missa conv., 21 Apr. 1707 et 13 Apr. 1709, Archipresbyter et canonici compulsi sunt ad missas conven- tuales alterne canendas, quamvis quaedam statuta décernè- rent ut solum a mansionariis litarentur, idque in more iam- diu habitum fuisset. In Squillacen. 11 Martii 1713, lib. 63 decr., reiecta est canonicorum petitio, qui aliquas missas conventuales, quas ipsi celebrare debuissent, a sacerdotibus participantibus celebrandas esse contendebant, perantiquam excusantes suae Ecclesiae disciplinam, quae hominum me- moriam excedebat, et demum urget patronus haec verba Be- nedicti XIV in Const. Cum semper oblatas. « Nonnulli ob-