F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
DERTHUSIEN. 419
tentu contrariae consuetudinis etiam immemorialis in propria Ecclesia vigentis se ab huiusmodi onere (celebrandi missas conventuales) eximi posse sibi persuaserunt. Verum iam pluries responsum fuit huiusmodi consuetudinem, licet im- memorialem quae potius abusus et corruptela dicenda est, nemini suffragari ».
Quoad decretum iussu Ferdinandi Hispaniarum regis edi- tum, notat, responderi posse flocci faciendum esse Principis laici hac in re responsum, sacris canonibus et constitutioni Benedicti XIV Quum semper oblatas, apertissime contra- rium : quum nullam facultatem publicae conventiones illi tribuerint, sese immiscendi moderando Capitulorum regimini vel Canonicorum iuribus praefiniendis, spretis Pontificiis san- ctionibus. Sed argumentum adversariis regerit aiens, hoc de- cretum noluisse Dignitates adigere ad celebrationem missa- rum conventualium, antequam concors de hoc obtinuisset di- sciplina in omnibus Hispaniae Ecclesiis, quae tamen hodie plene obtinet.
Praescriptioni vero a Dignitatibus oppositae, advertit orator, deficere bonam fidem quae semper et quocumque in praescriptionis momento necessaria est. Nam non ignorare potuerunt omnes illi Clerici, qui deinceps Cathedralis Der- thusiensis Capituli Dignitates iussi sunt, quaenam illis im- ponerent officia suae Ecclesiae statuta. - In confesso est hosce omnes Clericos beneficium ingredientes iurando spo- pondisse statuta se fideliter observaturos.
Sed quamvis quis, id animo fingens, quod prorsus absur- dum est, sumere vellet omnes Ecclesiae Cathedralis Derthu- siensis Dignitates tam inconsulto semper egisse, ut obliga- tionum, quas erant suscepturae, cognitionem non caperent, et legem se custodituras iurarent, cuius nullam habebant notitiam : haec porro ignorantia bonae fidei fundamentum esse non posset. Ageretur enim de errore iuris, qui num- quam excusat ; in praescriptione autem apertissime reiicitur « iuris ignorantia in usucapione negatur prodesse, facti vero ignorantia prodesse potest » I. IV, ff. de iur. et fact. ignor.