F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
420 DERTHUSIËN.
Hic enim error bonam fidem excludit : « Qui contra iura mereatur bonam fidem non praesumitur habere » Reg. 82 iuris in VI.
Quod quidem accipiendum est etiam de legibus genera- libus, quae a Pontifice vel Principe latae universam Eccle- siam vel rempublicam respiciunt : et de illis quoque personis, quorum error culpae tribui nequit - immo etiam - ex meliori sententia - quam traditam a romanis iurisconsultis sacri canones non correxerunt; Engel coll. univ. iuris p. II* lib. IV* tit. XIV* n. 2; Reiffenstuel ius Eccl. univ. ad tit. de jpraescr.* § III* n. 69 etc., de rusticis et feminis, quibus nulla, vel fere nulla est iuris notitia. - « In lucro nec foeminis ius ignorantibus subveniri solet » I. 11 cod. de iur. et facti ign. I* 18. - « Iuris error nec foeminis in compendiis prodest » L 8 D. de iur. et facti ign. XXII* 6. - Nec ulli sane infertur iniuria : haud enim de vitando damno, sed de comparando lucro certatur, quod legislator contra suas constitutiones denegare maluit, quam sinere ut illis nimia facilitate aliquid privatorum hominum negligentia deroga- retur. Sicut autem praescriptio iure humano constat, et ab eodem potest circumscribi, Layman Theol. mor. lib. II* cap. IV* dub. 5; multo magis ergo hic iuris error legiti- mae praescriptionis fundamentum esse non poterit quum agi- tur de aliqua iuris regula, haud solum a sacris inducta ca- nonibus, sed confirmata peculiaribus Ecclesiae statutis, quae eiusdem Ecclesiae Clerici absque culpa ignorare nequeunt. Patronus demum citat haec verba perillustris Oovarruvias reg. poss. § 7* n. 7* p. II: « Ignorantia iuris tunc pecca- tum et malitiam habet, cum quis ignorat ea quae scire te- netur secundum statum particularem et officium quod exer- cet : tenetur enim quis scire omnino ea quae pertinent ad officium et statum, quem habet, aut actum quem gerere vult... culpa est et ex ea peccatum arguitur, si quis ignorat ea quae homines eius conditionis et status communiter scire solent, et communi adhibita diligentia- percipiuntur ».
Orator praeveniens difficultatem quod mala fide usi sunt