F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
422 DERTHUSIËN.
tantum annorum spatio praescriptione extingui posse ; tem- pus autem immemorabile vel titulum coloratura requiri, si ius canonicum usucapienti refragetur. Reiffenstuel ius can. univ. ad tit. de praescrip.; Layman theol. mor. lib. II* cap. VI* dub. VIII* n. 23; Covarruvias reg. poss. p. 2* § 10* n. 7; Peregrinus de iure fisci lib. 6* cap. VIII. Quum ergo compertissimum sit canonicum ius Dignitatibus apertis- sime adversari et quum illa agendi ratio, quae hodie inva- luit, memoriam hominum certe non excedat, titulum adver- sarii ostendere deberent.
Sed causa optima sinit, pergit orator, ut id etiam fìngi possit, quod iuri non congruit. Esto quadragenariam prae- scriptionem absque titulo sufficere : ne haec quidem Digni- tatibus suppeteret. Haud negat quadraginta ad amussim ef- fluxisse annos, ex quo statuta observari coeperant quum in capitulari conventu diei 6 Decembris 1892 actum est de di- gnitatibus ad missarum conventualium celebrationem adigen- dis. In primis animadvertendum est adversarios asseruisse, sed ullo modo non approbasse statutis vix conditis, illico coepisse Dignitates, officium suum praetermittere conven- tuales missas suis vicibus canendi. Nuda autem dignitatum affirmatio, quum suspecta sit, pro nihilo habenda est. Sed quamvis huic affirmationi, contemptis iuris regulis, legitimae probationis vis tribuenda esset, demonstrari certo potest di- gnitates, quae tunc temporis erant in Derthusiensi capitulo, numquam intendisse animo, ut immunitatem usucaperent, quam hodie successores inhiant. Patet enim eodem anno, quo statuta condita sunt, Archipresbyterum, gravibus allegatis causis, capitulum exôrasse, ut sineret se solutum esse mu- nere celebrandi missas conventuales : compellatum autem an persuasum haberet se hac obligatione teneri, id absque hae- sitatione affirmasse, subiungentem, beneficium se expeti tu- ram non fuisse, si ius sibi esse arbitrasset. Quamobrem argumentari licet, tunc temporis dignitates si missarum cele- brationem delectarunt, idcirco id fecisse quia vel privilegium legitime obtinuerant, vel falso opinabantur satis esse capi-