F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
DERTHUSIEN. 423
tuli veniam, ut illae hac obligatione absolverentur. Imo ad- vertatur, quum in canonicorum conventibus, anno 1852, de condendis statutis disputatum esse, dignitates neutiquam ob- stitisse, ne sibi imponeretur officium celebrandi missas con- ventuales, sed hoc statutorum caput communi omnium con- sensu fuisse approbatum, quin immo ipsas dignitates statu- torum observantiam iureiurando interposito pollicitas fuisse. At, ex doctorum sententia, immunitatem usucapere nequit, qui obligationem agnoscit, et solum putat aliquod sibi, non autem successoribus privilegium fuisse imperatum; Engel coll. univ. iuris. part. II, lib. IV, tit. XVI, § 2, n. 18. Quum autem haec, quae de primis hisce dignitatibus dicta sunt, de secundis suspicari liceat, quae primis subierunt : inquirendum esset quo tempore illa inciperet libertatis pos- sessio, quae usucapionis fundamentum est. Certum tamen est tempus illud decerpendum esse, quo primae dignitates vitam egerunt : quadragenariam igitur praescriptionem, pro- babiliterque tricenariam corruere.
Animadvertendum denique est praescriptionem hanc haud semel interruptam fuisse, quum dignitatibus canonici saepe denuntiaverint, ut, officii memores, ad exactam statutorum observantiam se reciperent. Accedit iuramentum ab omnibus dignitatibus interpositum, quae praescriptionem certe assiduo interrupit, quae omnia, iuxta patronum, suadent nec consue- tudinem posse invocari a capitularibus, quae non viget nisi sit rationabilis et legitime praescripta. Putat hanc consue- tudinem non esse rationabilem confici posse ex his iam dictis de natura huius immunitatis, laedenti ecclesiasticam disci- plinam.
Nec esse huiusmodi consuetudinem legitime praescriptam, autumat patronus, adhaerens opinioni eorum qui opinantur quadraginta annorum spatium requiri. Arg. cap. 15 de praescr. cap. 3 de caussa poss. ei propr. cap. 50 de elect.; Glossa in cap. ult. h. tit. de cons. Quantam haec sententia sibi vindicet auctoritatem, scriptorum nomina, qui illam tuentur, satis demonstrant : inter quos recensentur Fagnanus comm.