F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
DERTHUSIEN. 425
Demum Orator ad dissolvendas difficultates, notat Capi- tulis ius negari non posse condenda statuta, quia sacri ca- nones plenam Capitulis facultatem largiuntur sua statuta libere condendi, dummodo haec ab Episcopo approbentur. In publicis conventionibus nihil hac de re novatum fuisse, nec ullam de hoc potestatem regi addictam fuisse, illas diligenter perlegenti manifestum est. Quum ergo Derthusienses con- stitutiones a Capitulo legitime conditae ab Episcopo rite fuerint approbatae et quadraginta annorum spatio, tot Di- gnitates, totque Canonici qui in Derthusiense Capitulum dein- ceps cooptati illas tam firmas habuerint, ut earum observan- tiam sub religione iurisiurandi solemniter profiterentur. Nec porro corruit Episcopi approbatio, quia haud scripto, sed verbis concessa est. Nusquam enim praecipitur, ut haec ap- probatio viva voce concedi non possit. Quum immo gravis- simorum auctorum sententia sit, sufficere, ut Episcopus prae- sens canonicorum coetui, dum de statutis agebatur, siluerit: « Immo Episcopo praesente in Capitulo in quo conditum fuit aliquod statutum, si taceat, videtur tacite consentire : nec opus est altera approbatione vel consensu, quum sufficiat tacitus ». Ceccoperius lue. can. lib. IV, tit. Xl, n. 11, vel ut Vicarius generalis Episcopi album calculum adiecerit: « nam praesumitur Episcopus de his notitiam habere et ap- probare » ibid. § 12.
Sed quamvis desiderantur Episcopi approbatio, rata nihi- lominus, hac in re praesertim essent statuta. Exploratum est enim haec, quamvis initio irrita, convalescere, si Epi- scopi quadraginta annos scienter haud refragentur. Cecco- perius ibid. 14. Nec denique Episcopi approbatio necessaria fuisset, in huiusmodi decretis, quae internum chori regimen respiciunt, ut iuri communi aptissime congruunt. Id omnes tradunt auctores « Canonicis... a iure communi, statim facta erectione confertur facultas per se libere condendi statuta quaedam de rebus minoribus vel ad bonum ordinem et regi- men Capituli pertinentibus vel circa ea quae iure communi reperiuntur disposita, innovando canones sive Pontificiae con-