F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
ASCULANA 429
pter officium cui praebendatus religiosissime satisfacere debet, iucumbens postea in alia munera si tempus et vires suppe- tant. Unde quamvis Trid. Conc. in Sess. 24 cap. 12 de ref. canonicis concesserit trium mensium vacationes, tamen ex- presse cavit, salvas esse debere earum Ecclesiarum consti- tutiones, quae longius servitii tempus exquirunt. Quae vesti- gia premens S. C. C. canonicis adstrictis Ecclesiae servitio ultra novem menses, censuerit trium mensium vacationem denegare, teste Fagnano in cap. Licet, num. 48, et q. De praeb.
Attamen quia non ex apicibus iuris est iudicandum, sed aequitati maxime est indulgendum, sapientissime S. C. C. severitatem indulgentia temperans ob varias causas at prae- cipue ob fidelium spirituale bonum soluit chori servitium ad turnum per mediarías vel ternarias redigere, uti in S. Se- veri 13 Iul. 1725, in Castri Maris Servitii chori 30 Iul. 1735, Tranen. 22 Nov. 1738, Civitatis Castellanae - Reductionis 6 Augusti, Firmana Servitii chori 4 Augusti 1817, et Con- versana 20 Decembris 1834. Hoc vero in casu, ne divinus cultus detrimentum capiat, apponi solet clausula, ut tempore adventus et quadragesimae, aliisque infra annum solemnita- tibus omnes inserviant, uti, ceteris missis, videre est in Cathacen. 5 Sept. 1699 in qua indultum fuit, ut canonici per mediarías inservirent, ita tamen ut diebus dominicis et festis de praecepto, tempore adventus et quadragesimae ac octavarum Nativitatis Domini, Paschatis Resurrectionis D. N. I. C. ac sanctissimi Corporis Christi, ultra medieta- tem capitularium, qui non erunt de servitio, Missae et Ve- speris inservire teneantur. Tali pacto S. C. C. censuit me*- lius consultum iri chori servitio, quam ampliando menses va- cationum ad quatuor vel quinque; quia ita semper habetur certus canonicorum numerus inservientium ; et aliunde ubi vigent media,riae vel tertiariae non admittitur trium men- sium vacatio, uti par est, et fuit definitum in Castrimaris diei 30 Iulii 1735, et in Capuana diei 3 Dec. 1739. In- super quum sperandum sit sacerdotum penuriam in Asculana