F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
432 S. IOSEPHI DE COSTARIGA
mnatae et immorales. Altera causa furoris Episcopi, iuxta Zill, reponenda est in dissidio orto, ex eo quod Episcopus pro menstruo salario professoris in Seminario rependere volebat 20 scutata, dum sucerdos Zill iuxta initum contractum sibi 25 scutata deberi sustinebat. Hinc irae et furores quos Epi- scopus consummavit ipsum expeliendo ab officio Professoris et Confessarii in Seminario.
Parili ratione suam remotionem ab officio Cappellani Mo- nialium sacerdos Zill repetit ex facto quod ipse cum bene- visus esset Reipublicae Praesidi, pro viribus cum ipso adla- boravit ad instaurandum vigorem concordati inter S. Sedem et Gubernium de Costarica et ad obtinendum Delegatum Apostolicum ; haec res ita Episcopi animum irritavit, ut ipsum non solum privaverit memorato officio, sed etiam tra- ducere tentaverit tamquam amentem per publicas epheme- rides. Tandem his poenis et iniustitiis culmen adiunxit, ait sacerdos Zill, suspensio ex informata conscientia ab Epi- scopo sibi inflicta ob appellationem seu recursum a se fa- ctum ad S. Sedem. Ex allegatis igitur et ex aliis quae re- fert, concludit se esse victimam furoris Episcopalis.
Deinde impugnat valorem remotionum de quibus supra, utpote contra contractum existentem. Sane ex epistola Su- periorissae Monialium de Sion in Costarica ad Superiorissam Generalem Parisiis erumpit quod Episcopus promiserat Monia- libus Cappellanum, qui ipsis inserviret, occupare in Seminario cum menstruis scutatis 25 comprehenso victu et habitatione et Moniales ex parte sua promittebant Cappellano rependere singulis mensibus scutata 40 inclusis etiam expensis itineris. Hoc officium, quod prius recusatum fuerat a quodam Ba- rauteil, postea ope intermediarii Diringer acceptatum fuit a sacerdote Zill, et Moniales secutam conventionem ratam ha- buerunt. Relatae conventioni subsecutus est actus nomina- tionis ad officia uti supra : sacerdos Zill e longinquis regio- nibus Galliae venit in Costaricani, et primis quinque men- sibus sedit in eadem mensa cum Episcopo. Haec omnia, subdit Zill, portendunt usque ad evidentiae fastigium con-