F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
S. IOSEPHI DE COSTARIGA 433
Acta, Tom. XXVII. fase. OCCXIX. 28
tractus bilateralis existentiam, qui non potuit violari in- vita parte.
Loquens tertio de suspensione ex informata conscientia conqueritur sibi hanc poenam irrogatam esse paucis post diebus quam ab Episcopo bonum testimonium de suis mo- ribus habuerat et etiam 30 scutata pro eleemosynis missa- rum, quibus vita sustentare posset. Causa huius repentinae mutationis non est quaerenda in mala informatione habita a Legatione Gallica Matri ti circa suos mores, uti vellet Episcopus, sed potius in quodam recursu, quem sacerdos Zill dicit transmisisse sacerdoti Diringer ea lege ut ope Nuntii Apostolici mitteretur ad S. Sedem: qui tamen sacerdos pro- ditorie ad Episcopum remisit.
De cetero adnotat, praefatam suspensionem quae iuxta Trid. Cap. 1, sess. XIV de Refor. infligi debet in delictis occultis vel difficilis probationis, in themate nullimode sus- tineri posse, cum delictum ob quod lata fuit, sit, teste ipso Episcopo, publicum : proinde sacerdos Zill urget Episcopi damnationem ad reficienda omnia damna sibi derivata tam ex relatis remotionibus, quam ex enormibus expensis a se passis pro vitae sustentatione et quidem in ea summa quam superius indicavit : item urget damnandas esse Moniales de Sion in Costarica ad sibi refundendum salarium trium an- norum cum fructibus et aliis emolumentis iuxta obligatio- nem ab ipsis assumptam.
Quo vero ad sacerdotem Diringer licet hic ad refectionem damnorum adstringi nequeat ulla lege contractus, tamen cogendum esse clamat alio capite a S. Congregatione, quia nempe dolose recursum intercepit transmittendum ad S. Se- dem, et remisit ad Episcopum ; quod si s. Congregatio nolit eum damnare, saltem petit facultatem eum traducendi ad tribunalia civilia.
QUAE CONTRA SACERDOTEM ZILL DESILLES MILITANT. Aliter vero sentit adversa pars : et in primis Episcopus denegat se egisse in hoc negotio ex ira vel ex odio, imo sustinet se nimis patienter tulisse contra etiam sententiam totius Cleri