F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 439
TRIDENTINA. Dubium quoad Ecclesiam consecratam.
Rmus Dnus Episcopus Tridentinus Sacrae Rituum Con- gregationi sequens Dubium pro opportuna solutione humillime subiecit, nimirum:
An post Decr. in una Senien. die 5 Maii 1882 (1), Ecclesiae consecratae, e quarum parietibus crusta, vulgo intonaco, maiori ex parte disiecta fuit, tamquam execratae habendae sint, ideo- que nova indigeant consecratione?
Sacra vero eadem Congregatio, ad relationem infranscripti Secretarii, exquisito voto a Commissione Liturgica, re perpensa, ita proposito Dubio rescribendum censuit, videlicet: Negative ad utramque partem. Atque ita rescripsit die 11 Ian. 1894.
C. CARD. ALOISI -MASELLA, S. C. R. Praef. L. « S.
ALOISIUS TRIPEPI, Secret.
DECRETUM. Dubia quoad Litanias publice cantandas.
In Sacra Rituum Congregatione duo insequentia dubia ex- citata fuerunt, nimirum:
I. Quaenam Litaniae publice recitari valeant in Ecclesiis, vel Oratoriis publicis, vi Constitutionis Clementis Papae VIII, et Decretorum, quae ab illius Successoribus Pontificibus promul- gata fuere?
II. Utrum invocationes ad normam Litaniarum, in honorem Sacrae Familiae, Sacratissimi Cordis l e sa , Mariae Perdolentis, S. Ioseph, aliorumque Sanctorum in Ecclesiis, vel Oratoriis pu- blicis recitari possint?
Sacra porro R. C. in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum coadunatis, ad relationem mei infranscripti Cardinalis
(1) Decretum Senien. quod citatur supra, respicit novam incrustationem Eccle- siae, ex materia marmorea, ob quam antiqua incruslatio, vulgo intonaco, in qua depictae erant cruces et signa consecrationis, per totum internum Ecclesiae spa- tium decussa fuit simul cum crucibus; et quidem id insimul, non successive. Porro S. R. G. declarat, Ecclesiam in casu non indigere nova consecratione, et cruces iterum depingendas vel apponendas in parietibus in testimonium peractae conse- crationis.