F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX IV. 445
narratur nomine totius familiae eas conservari in aliquo loco honora- bili domus unius de familia. Si primum, tum certe conversi ad fidem, neque eas domi servare, neque aliis paganis de familia tradere possunt,
sed imo conterere, igni tradere atque disperdere debent ; atque ita a
missionariis docendum atque iniungendum est. Si vero praefatae tabellae
ad alterius dominium et proprietatem pertineant, tunc ad 1,2 et 3 dubium
responsum est, teneri quidem christianos nuper a gentilitate conversos
easdem superstitiosas progenitorum tabelias a propria domo tollere, sed
licite posse eas tradere aliis de familia ad quos pertinent, vel illos
monere ut illas tollant ac sibi sumant. Quemadmodum enim nefas esset
ut christianus huiusmodi tabelias, si sui iuris ac potestatis esse.nt, sibi
retineret, aut aliis traderet colendas ac venerandas, quod vel occulta-
tionem verae susceptae fidei redoleret, vel participationem superstitiosi
cultus; ita e converso, si tabellae ad alios pertineant, recens christianus
eas a sua domo removens ac domino reddens, tum novam a se susce-
ptam fidem testatur, abdicans ac reiiciens superstitiosum illarum cul-
tum, tum iustitiae praecepto satisfacit quod iubet ut quod nostrum non
est domino restituatur.
Ad 4. Pari iure idola, quae proselytus iure depositi servat, suis
dominis sunt restituenda.
Ad 5. Cum territoria venduntur, videtur quod cum fundi dominio
in emptorem transferatur etiam ius et proprietas idolorum aut orato-
riorum idolis dedicatorum, quae in fundo sita sunt. Si res ita se habet,
tenetur christianus idola tollere ac oratoria destruere, vel in aliam
formam ac usum ita redigere, ut nulla amplius species appareat ora-
torii idolis consecrati, et omnis superstitiosi cultus removeatur occasio.
Monere autem etc.
S. C. S. Officii 17 Febr. 1875. - Vic. Ap. Cocina Orient. Dubia quoad expirat ionem sepulcrorum parentum.
I. Cum paganis, tum christianis, in hac Missione Gocincinae Orien-
talis, mos est parentum sepulcra expurgare atque reficere, praesertim
mense duodecimo cuiuslibet anni : nonnulli tamen mense undecimo
vel etiam primo anni sequentis id peragunt. Cum enim hoc tempore,
autumnalis inundatio iam finem habuerit, populusque magis opere vacet,
nulla certe alia anni tempestas tam opportuna ad id faciendum apparet-
II. Nulla autem, nec a rege, nec a provinciarum praefectis, nec
a maioribus pagi, fuit praefixa dies, quae a solis familiis, prout cuilibet
placuerit, constituitur.