F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
448 APPENDIX IV.
Mum, quibus ideo ab Ecclesia communio interdicitur cum illis, ne fides
aut amitti aut periclitari intelligatur. Unde S. Ioannes Evangelista sic
severe praecipit: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave dixeritis ei, qui enim dicit illi ave communicat operibus eius malignis (Ioan. 2. 1 0 ) . Evidentissime ex his verbis prohibitum iri infertur quidquid huiusmodi ave exprimit
prout sunt actiones liturgicae quae ad ecclesiasticam unitatem signifi-
candam institutae fuere. Quapropter a PP. Concilii Carthaginensis san-
citum legimus cum haereticis nec ^orandum nec psallendum, prout refert
Benedictus XIV (de Synod. c. V. l ib. V I . ) . Illicitum est ergo in sacris
functionibus haereticos in chorum invitare, alternis psallere, dare iis
pacem, sacros cineres, candelas et palmas benedictas, aliaque id genus
externi cultus, quae interioris vinculi ac consensionis indicia iure me-
ritoque existimantur, tam in sensu activo, nimirum similia eis dando,
quam passivo, ab iis in eorum sacris accipiendo. Idem enim in utraque hy-
potesi esse ac ave illis dicere, eorumque operibus malignis communi-
care. Sed quaedam (nunc) proponuntur quae ex se, prout ieiune ac
nude exhibentur, communicationem in sacris haud praeferre videntur.
Nam quae circa patrinos in matrimoniis, et circa iurantes in ecclesiis
nostris obiiciuntur, nullam declarant cooperationem prohibitam quoad
catholicos. Patrini siquidem dicuntur ii qui solummodo desponsati lateri
adstant, nihil agentes aut dicentes quod vetitae participationis signum
referre iudicetur, et ita si in ista materiali praesentia nullum pert ime-
scendum sit scandalum, non erit cur anceps fhictuet missionarii animus.
Multo minus angi debet si, nemine catholicorum invitante aut coope-
rante, haeretici templa nostra cuilibet patentia ingrediantur sua iura-
menta pronunciaturi. Quid ad nos si tota actio haereticorum sit fide-
lium cooperationi remota ?
Quoad funera demum iam feria V die vigesima Maii 1755 respon-
sum fuisse noverint missionarii, tolerandos esse haereticos vel schisma-
ticus, quatenus meram praesentiam -materialem exhibeant, causa ho-
noris civilis erga defunctos, non se immiscentes precibus ac ritibus
catholicis. In hoc enim nulla est proprie dicta participatio in sacris ex
parte catholicorum, qua exclusa, in reliquis sese gerant ad tramitem
Constitutionis Martini V. Ad evitanda.