F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
452 APPENDIX IV.
nicatio sit in divinis, et proinde de genere prohibitorum; quod idcirco
inhibeat parocho Nicolao Giorga etiam sub poena privationis parochiae
in casu inobedientiae, ne audeat schismaticus admittere in relata pro-
cessione. Quatenus vero ab huiusmodi provisionibus rite capiendis oriri
possent"gravissima scandala, et eiusdemmet Archiepiscopi perturbationes,
ac persecutiones in eius persona, et forsan etiam, quod absit, expulsio,
pro sui arbitrio et prudentia se gerat, ac dissimulet, ad peiora mala
vitanda.
S. C. S. Officii IO Maii 1753. - Miss. Teños in Peloponneso.
Dubia quoad communicationem in divinis inter catholicos schismaticos
et haereticos.
1. An liceat catholicis latinis concedere vel permittere, ut in eorum
ecclesiis Missam celebrent presbyteri graeci ritus schismatici et haeretici,
atque hos admittere in funeribus catholicorum defunctorum.
2. An liceat catholicis graeci ritus non habentibus catholicam ec-
clesiam eiusdem ritus communicare in divinis cum graecis schismaticis
et haereticis.
3. An liceat confessariis vel sacerdotibus latinis administrare Sa-
cramentum Poenitentiae graecis catholicis communicantibus in divinis
cum graecis schismaticis.
R. Ad 1. Ad primam partem dubii : Non l i ce re ; maxime cum Pa-
triarchae. Constantinopolitani commemorationem faciant, et festum ce-
lebrent infamis Palamas. Id enim perinde est ac consentire eorum
haereticis ritibus, et communicare cum eis in eorum sacris, schismatico
et haeretico furfure pollutis ; aut saltem occasionem praebere catho-
licis, ad latinas intervenientibus ecclesias, communicandi cum haereticis
in divinis rebus, aut ad minus scandalum concipiendi. Quo vero ad se-
cundam partem eiusdem dubii, quatenus schismatici comitantes funera
catholicorum meram praesentiam materialem exhibeant, causa honoris
civilis erga defunctos, non se immiscentes precibus ac ritibus catho-
licis, quibus mos est ad funera efferre, et defunctos ad sepulchrum
deducere: tolerari posse ; quatenus vero in illa functione proprios
ritus adhibeant, vel nostris se immisceant : non licere, nec esse per-
mittendum.
Ad 2. Non licere, quia in casu proposito confugere possunt ad
ecclesiam, catholicam latinorum, et in defectu sacerdotis catholici ritus
graeci, a sacerdotibus latinis Sacramenta suscipere.
Ad 3. Non licere extra casum extremae necessitatis.