F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX IV. 453
Pro maiori vero instructione eiusdem missionarii, aliorumque mis-
sionariorum transcribi mandavit (S. G.) id quod SSmus ad materiam
docuit in eius Tractatu de Synodo Dioecesana lib. 5. (1) cap. 5, ibi:
« Et nihilominus ea est misera nostrorum temporum conditio, ut multis
in provinciis, in quibus haereses aut dominantur aut grassantur impune,
duram catholici subeant necessitatem cum haereticis conversandi et fa-
miliariter agendi (2 ) . Verum quamvis iuxta praesentem disciplinam in-
ductam a Martino V in celebri Extravagant. Ad evitanda, de qua non-
nulla inferius, liceat catholicis cum haereticis, modo non sint expresse
et nominatim denunciati, libere conversari, et cum iisdem communi-
care in rebus mere profanis et civilibus; non idcirco tamen arbitrari
debent catholici, fas quoque sibi esse cum iisdem haereticis consortium
habere etiam in rebus sacris et divinis. Siquidem Paulus V, post ma-
turam rei discussionem, neutiquam licere definivit catholicis Regni An-
gliae haereticorum templa adire ritibusque interesse, quos inibi exer-
cent, uti legere est in duobus decretis ab eodem Pontifice editis, uno
scilicet anni 1 6 0 6 . , altero anni 1607 . , quae referuntur a Cardinali
Lauraea in 3. Sententiar. part. 2. tom. 3. disput. 11. art. 9. §. 4.
num. 292. Haud equidem ignoramus, non deesse theologos ab omni
culpa absolventes catholicos, qui cum haereticis et schismaticis nomi-
natim non denunciatis, communicant in divinis, atque etiam Sacramenta
ab iisdem recipiunt, dummodo hae simul concurrant rerum circum-
stantiae : primo scilicet, ut ad praedictam communicationem catholicos
adigat gravissima et urgentissima causa ; secundo, ut haeretici, aut
schismatici, a quibus Sacramenta exposcunt, sint valide ordinati, et
sacra administrent ritu catholico absque ulla admixtione ritus damnati ;
tertio, ut communicatio cum iisdem in divinis non sit externa prote-
statio falsi dogmatis, qualis erat ingressus in protestantium ecclesias,
cum catholicis Angliae illum inhibuit Paulus V. , ideo quippe regis
edicta omnes adire iusserant haereticorum templa, ut tali pacto se
cum protestantibus sentire falerentur; quarto demum, ut catholicorum
(1) Lib. 6 in altera editione, in qua nonnulla ipse Pontifex auctor variavit. (2) Quae immediate sequuntur nonnihil immutata in praedicta nova editione
prostant; ibi: «Quamvis autem per Canonem Concilii Gonstamiensis a Martino V approbatum, qui incipit Ad evitanda, quique in suo semper vigore permansit, non obstantibus contrariis subsequentibus constitutionibus Conciliorum Basilaeensis et Lateranensis, nonnihil relaxata fuerit disciplina in eo quod pertinet ad conversan- dum, atque etiam in divinis communicandum cum haereticis, qui tolerantur et ex- presse denuntiati non sunt tamquam vitandi, ut fuse Gabassut. in Theoria ei Praxi Iuris Canon. lib. S, c. 11, n. 3 et seq., non idcirco tamen arbitrati debent catholici etc. ».