F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
456 APPENDIX IV.
Ne autem in praxi temere permittatur periculosa consuetudo adsi-
stendi haereticorum umeralibus et sepulturae, inspiciat Episcopus se-
rioque perpendat num facile ea tolli possit, quin exinde oriantur odia
et inimicitiae haereticos inter et catholicos, unde aliquod grave damnum
catholicis sit pertimescendum. Quod si pacifice ea tolli nequeat, sedulo
instruendi sunt catholici quibus conditionibus quibuscumque in circum-
stantiis permittatur. Nimirum permittitur ut dictum es t : i. Sola prae-
sentia materialis praestita civilis officii causa; ea igitur conditione ut
catholici nullum se actum religionis ac religiosi cultus et ritus prae-
stare intendant. - Permittitur 2. in casu, quo ab ea eximi nequeant
sine gravi damno vel periculo ; quae circumstantia non adest ubi quis
nullum sibi damnum vel periculum alias imminere sciens, proprio lu-
bitu et electione interesset, nullo adstrictus civilis officii debito. -
3. Permittitur denique ea conditione, ut nullo modo communicent in
sacris cum haereticis ; igitur nec simul orare, neque se in eorum ritibus
immiscere debent, nec luminaria deferre, neque pro defuncti anima
suffragia persolvere.
Ad 2. Licere, si adeant merae curiositatis causa, absque ulla com-
municatione in sacris, in qua talis aditus communiter habeatur pro
actu protestativo falsae religionis ; quandoquidem sicuti profana aedi-
ficia, sic et templa haereticorum adire, est actus per se indifferens;
qui non nisi a pravo fine, vel ex circumstantiis efficitur malus. Malus
nimirum efficitur : - 1. Si quis ea adeat animo adsistendi sacris hae-
reticorum functionibus; - 2. Vel etiam absque tali animo, si ingressus
ipse in haereticorum ecclesias aliquam inferat vel inferre videatur cum
eisdem haereticis in divinis communicationem, hinc et scandali occa-
sionem praebeat; - 3. Aut si talis aditus indictus sit ab haeretico gu-
bernio , tamquam protestatio eiusdem fidei ac religionis catholicos inter
et acatholicos; - 4. Vel utrumque communiter habeatur veluti tessera
unius eiusdemque communionis catholicorum et acatholicorum. - In
his igitur casibus nunquam licet catholicis adire haereticorum templa,
quia numquam licet haereticorum sacris participare, nec propriam si-
mulare fidem. Ubi vero haec omnia absint, et sola curiositate templa
visendi moveantur, incúlpate ea adire possunt.